Latinitas nondum censa

Kurscha

E Vicipaedia
(Redirectum de Kursk)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Kurscha
Res apud Vicidata repertae:
Kurscha: insigne
Civitas: Russia
Locus: 51°43′0″N 36°11′0″E, 51°44′14″N 36°11′14″E
Numerus incolarum: 449 063
Situs interretialis
Nomen officiale: Курск

Gestio

Praefectus: Olga Germanova
Procuratio superior: Regio Kurschensis

Geographia

Superficies: 190.75 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Spira, Trsovia, Naissus, Witten, Zweibrücken, Tchern, Užice, Sumae, Theodosia, Tiraspolis, Biržai, Homel, Dębno
Area rubra (Krasnaia ploščad') Kurschae

Kurscha,[1] vulgo Kursk (Russice Курск), urbs est in Russia, metropolis regionis Kurschensis (Kurskensis), sedes valens culturae et industriae atque transportationis. Circa 450 milia incolarum habet (anno 2017).

Historia[recensere | fontem recensere]

Kurscha primo in chronicis commemorata est saeculo undecimo, cum iam urbs Rutheniae magna sedesque commerciae fuit. Praeterea, ab extremo saeculo illo arx valens erat. Ducatus Kurschensis a saeculo undecimo ad saeculum tredecimum exsistebat. Anno 1238 Mongolo-Tatari urbem deleverunt, sed illa reconstructa est.

Ab anno 1362 Kurscha Magni Ducatus Lituaniae pars erat, anno 1508 ad Moscoviam adiuncta. Saeculis sedecimoduodevicesimo urbs erat valens arx contermina Russiae, dein tamen positionem illam perdidit, et ut sedes commerciae industriaeque evolvebat. Anno 1797 gubernii Imperii Russici, et anno 1934 regionis Russicae SFSR metropolis facta est.

Tempore Belli Magni Patrii Kurscha a 3 Novembris 1941 ad 8 Februarii 1943 a copiis Germanicis nazisticis occupabatur. Etiam prope urbem accidit Pugna Kurschensis (Kurskensis), quae a 5 Iulii ad 23 Augusti 1943 duravit, et una gravissimarum belli illius fuit. Anno 2007 Kursca ornata est titulo Urbis gloriae militaris.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Kurscham spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 51°43′0″N 36°11′0″E, 51°44′14″N 36°11′14″E • 538560 GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  • Pagina de Kurscha Encyclopaediae Russicae Magnae (Russice)