Tiraspolis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Tiraspolis
Res apud Vicidata repertae:
Tiraspolis: insigne
Civitas: Transnistria
Locus: 46°51′0″N 29°38′0″E
Numerus incolarum: 133 807
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Тираспол, Тирасполь, Тирасполь

Gestio

Praefectus: Oleg Dovgopol
Procuratio superior: Transnistria, Tiraspolsky Uyezd, Tiraspol District, Moldavian Soviet Socialist Republic, Transnistria

Geographia

Superficies: 50 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Nidrosia, Minscum, Eilenburgum, Caluga, Nicolaopolis Olbiopolitarum, Obninsk, Severodvinsk, Sokhumi, Volgogradum, Schinuvalium, Azotus, Bălți, Kurscha

Tiraspolis vel Tyraspolis[1] (Russice et Ucrainice Тирасполь, Moldavice Тираспол) est urbs Transnistriae et caput huius civitatis non rite agnitae. In ripa laeva Tyrae fluvii sita est. Incolas 133 807 anno 2014 habuit, quorum, secundum censum anni 2004, 43,4 % Russi, 34,4 % Ucraini et 16% Moldavi fuerunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Post bellum Russiae et Turciae anno 1793 iussu Catharinae ΙΙ arx hoc loco condita est, quae anno 1792 Tyraspolis nomen a flumine, cuius ripam occupat, cepit. Anno 1867 ferrivia constructa est. Ab anno 1929 ad annum 1940 Tiraspolis caput Rei publicae autonomae Moldavicae, partis Ucrainae Sovieticae, fuit. Ab annum 1940 ad Moldaviam Sovieticam pertinebat. Anno 1989 caput Transnistriae facta est.

Via Lenin Tiraspolitana circa annum 1940

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Petrus Lucusaltianus Latinophilus, Vocabularium Latinitats huius aetatis, pars geographica, pag. 226; Fontes historiae Lithuaniae, vol. I, pars 1, Vilnae 1971, p. 1971; cf. et binomina Viviparus tiraspolitanus, Unio tiraspolitanus, Раludina tiraspolitana, Lithoscapha tiraspolitana, Tiraspoliconcha tiraspolitana. Tyraspolis et Tyraspolitanus rectiora sunt, sed rarius inveniuntur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 46°51′0″N 29°38′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica