Alexandropolis (Armenia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Alexandropolis (Armenia)
Res apud Vicidata repertae:
Alexandropolis (Armenia): insigne
Civitas: Armenia
Locus: 40°47′0″N 43°50′0″E
Numerus incolarum: 121 976
Zona horaria: UTC+04:00
Situs interretialis
Nomen officiale: Գյումրի

Gestio

Praefectus: Samvel Balasanyan
Procuratio superior: Shirak Province

Geographia

Superficies: 46.2 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Philippopolis, Alexandria, Alexandria, Białystok, Cytaea, Osascanus, Kurscha

Vide etiam paginam discretivam: Alexandropolis (discretiva)

Alexandropolis[1], vulgo hodie Giumri (Armenice Կիւմրի) est urbs Armeniae magna. In Armenia septentrio-occidentali sub monte Aragatz Anticaucasi in planitie 1500 m altitudinis super aequor maris sita est. Incolas 121 976 annno 2011 habuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Historici Armeniae a saeculo VIII Kumairi urbem noverant. Non satis clarum est, an a Cymmeriorum populo hoc nomen originem duceret. Pars regni Armenici erat, sed anno 1555 Persia Kumairi cepit; ab anno 1801 Imperii Russici pars. Anno 1837 arx ibi aedificata est, Alexandropolis nomine Alexandrae Theodori filiae Nicolai I uxoris nuncupata). Ab anno 1924 ad 1991 in Armenia Sovietica Leninakan (scilicet Leninopolis Armenice) nominabatur, A terrae motibus multa damna ferebat. Ab anno 1991 iterum Kumairi et Giumri.

Via Abovianis Alexandropolitana

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 464.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 40°47′0″N 43°50′0″E • GeoNames • Facebook Places  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica