Latinitas nondum censa

Theodosia (urbs)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne urbis

Theodosia[1] (Graece Θεοδοσία, Russice Феодосия, Ucrainice Феодосія), a saeculis mediaevalibus ad annum 1804 Caffa[2] seu Capha[3] (Graece mediaevali Κάφφας; Tatarice Crimense Kefe; Russice Кафа), est urbs et portus in Crimaea (cuius adiunctio ad Russiam, anno 2014 perfecta, non recognita est ab Ucraina, Crimaeam sibi postulanti), ad litus Sinus Theodosiensis Ponti Euxini. Circiter 70 milia incolarum habet, qui maxima ex parte Russi sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ruinae arcis Caffae a Genuensibus constructae

Theodosia condita est saeculo sexto a.C.n. ut colonia Graecorum Miletensium. Ab anno 355 a.C.n. ad Regnum Bosporanum, et a saeculo quinto ad Imperium Romanum Orientale pertinebat. Saeculo sexto a Cosris occupata, dein denuo ad Imperium Romanum Orientale (Byzantinum) venit. A saeculo tredecimo sub potestate Ordae Aureae erat, postquam a mercatoribus Genuensibus empta. Genuenses hanc urbem, qui tunc Caffa nominabatur, portum principalem atque sedem administrativam pro omnibus coloniis Genuae in terris ad septentrionem Porti Euxini sitis fecerunt. Anno 1475 Caffa occupata est a copiis Imperii Ottomanici et facta est unus e principalibus portis Turcorum ad Pontum Euxinum, ubi mercatus servorum magnus locabatur. Anno 1771 Caffa capta est a copiis Russicis, et anno 1774, cum tota Crimaea, pars Russiae facta est. Anno 1804 urbs nomen suum antiquum Theodosiae denuo accepit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodosiam urbem spectant (1, 2).


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!