Kamyschin

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Kamyschin
Res apud Vicidata repertae:
Kamyschin: insigne
Civitas: Russia
Locus: 50°5′0″N 45°24′0″E
Numerus incolarum: 111 100
Zona horaria: UTC+04:00, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Kamyshin Urban Okrug

Geographia

Superficies: 81 chiliometrum quadratum
Domus Fedoseev Kamyschin saeculo XIX aedificata est.

Kamyschin[1] (Russice Камышин) est urbs in regione Volgogradensi Russiae. In ripa dextra Volgae fluminis (vel receptaculi aquae Volgogradensis), in ostio Kamyschinkae fluminis situs est. Incolas 111 775 anno 2017 habuit. Volgae latitudo in Kamyschin quattuor vel quinque chiliometra est; in ripa laeva Nicolaopolis urbs stat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ordae Aureae colonia loco Kamyschin hodierni fuit. Anno 1667, Stephanus Razin per Kamyschinkam in Volgam exiit et rebellionem coepit. Anno 1668 in ostio Kamyschinkae arx aedificata est; anno 1670 a copiis Razin incensa est, sed restituta. Petrus I hic canalem inter Volgam et Tanaim fodere statuit, sed opus imperfectum mansit. Sloboda erat pyrobolistarum, quae Demetriopolim nomen in honorem Demetrii Thessalonicensis habebat. Anno 1708 a Condratio Bulavin, annoque 1778 ab Aemiliano Pugačëv, Demetriopolis captus est. Anno 1780 a Catharina II in numero urbium Demetriopolis perscripta est et nomen hodiernum cepit. Commercio in Volga florente, urbs crescebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Eduardi Eversmann, Fauna lepidopterologica Volgo-Uralensis (Casani, 1844), 6. (Textus apud Google Books).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 50°5′0″N 45°24′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica