Roman numeral 10000 CC DD.svg

Isaacus Barrow

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.
Wikidata-logo.svg Isaacus Barrow
Res apud Vicidata repertae:
Isaacus Barrow: imago
Nativitas: October 1630; Londinium
Obitus: 4 Maii 1677; Londinium
Patria: Anglia

Officium

Officium: vice-chancellor
Munus: Theologus, mathematicus, historian of mathematics, physicus, professor, philosophus
Patronus: Gresham College

Consociatio

Religio: Anglicanismus

Memoria

Sepultura: Westminster Abbey
Isaacus Barrow

Isaacus Barrow (mense Octobri 1630 – die 4 Maii 1677) fuit theologus et mathematicus Anglus. Opera mathematica theologicaque produxit et fuit inter familiares Isaaci Newtoni.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1630, Isaacus Barrow Londini natus est patre Thoma Barrow et matre Anna. In publicum ludum “Charterhouse” litterarium primo missus est et deinde in publicum ludum “Felsted School” litterarium, ubi a Martino Holbeach magistro puritano illustri doctus est.

Anno 1645, Barrow ad Collegium Trinitatis Universitatis Cantabrigiensis transiit, ubi litteris Graecis Latinisque et studiis mathematicis claruit. Anno 1648, artium baccalaureus et socius Collegii Trinitatis Cantabrigiensis factus est. Iacobum Duport Cantabrigiensem deinde audiebat et anno 1652 magister artium factus est. Postea annos paucos in Universitate manebat et petivit Regiam Cathedram litterarum Graecarum sed non electus est.

Ad peregrinandum pecunia ei concessa est et ipse libros suos vendidit. Annos quattuor peregrinabatur atque visit Lutetiam, Florentiam, Smyrnam, Constantinoplimque. Omnia opera Joannis Chrysostomi Constantinopoli legit. In itinere cum navis ab Algerianis piratis oppugnaretur, Barrow contra eos fortiter pugnavit. Ad Angliam anno 1659 revertit.

Post restaurationem Caroli secundi Angliae, anno 1660 ad ordines sacros Ecclesiae Anglicanae accessit ac electus est ad Regiam Cathedram litterarum Graecarum. Anno 1662 professor geometriae Greshamensis et Cathedrae Lucasianae mathematicorum primus professor anno 1663 electus est. Anno 1669, hanc cathedram abdicavit et successorem commendavit Issacum Newtonum. Postea ad theologiam totum se contulit. Anno 1670 mandato regio doctor divinitatis et anno 1672 magister Collegii Trinitatis, ubi iecit fundamentum bibliothecae, factus est. Die 4 mensis maii anno 1677, febrem passus Londini, caelebs mortuus est et in Abbatia Westmonasterii sepultus est.

Mathematica Opera[recensere | fontem recensere]

Opus princeps Isaaci Barrow fuit editio completa Elementorum Euclidis quam anno 1655 Latine protulit et Anglice anno 1660; editionem Datorum Euclidis anno 1657 publicavit. Libros quattor primos Conicorum Apollonii Pergensis et opera, quae exstant, Archimedis Theodosiique Bithyniensis anno 1675 protulit.

Anno 1669 protulit opus amplissimum de re mathematica: Lectiones Opticas et Geometricas. Nonnullis locis mutatis hoc opus anno 1674 iterum protulit. Lectiones Mathematicae, quae de metaphysico fundamento veritatum mathematicarum tractant, post auctorem mortuum anno 1683 prolatae sunt. Omnia opera mathematica praeclara eruditione et elegantia elucent.

Isaacus Barrow fundamentale theorema calculi primus demonstravit et tangentes curvi kappa calculavit.

Theologica opera[recensere | fontem recensere]

Isaacus Barrow opera theologica multa, quorum plurima prolata sunt post auctorem mortuum, Anglice scripsit. Sermones septuaginta septem de rebus variis scripsit et sermones alios, qui capitula symboli apostolorum interpretantur. Hi omnes munditia et elegantia stili Anglici elucent. Scripsit etiam tractatus eruditos de principatu Papae et de unitate ecclesiae atque explanationes de prece Domini et Decalogo sacramentisque patrio sermone exaravit. Opera theologica multa Latine quoque scripsit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]