Roman numeral 10000 CC DD.svg

Apollonius Pergaeus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Apollonius Pergaeus
Res apud Vicidata repertae:
Apollonius Pergaeus: imago
Nativitas: 262 BCE; Perga
Obitus: 190 BCE; Alexandria

Officium

Apollonius Pergaeus (Graece Ἀπολλώνιος ὁ Περγαῖος), anno 262 a.C.n. Pergae natus et anno 189 mortuus, mathematicus Graecus fuit, Conicorum illustrium auctor.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pergae[de] natus et educatus Alexandriam migravit, ubi in schola Euclidis geometriae studebat et post ipse docebat. Pergam revertit et ibi scholam Musaeo Alexandrino similem condit, sed mortuus est, ut putant, Alexandriae. Filium habuit, quem in libro suo memorat.

Conica[recensere | fontem recensere]

Euclides Apollonii magister librum nobis ignotum de sectionibus coni composuit. Octo libros Conica Apollonii habebant, quorum quattuor textus Graecus servatus est. Liber primus definitiones sectionum conicarum continet, libri a secundo usque ad quartum de focibus et asymptotis et polis et aliis punctis sectionum conicarum 387 theoremata habent. Trium librorum solum versio Arabica, a Thebit[en] facta, nota est. De libro octavo Pappus Alexandrinus quaedam refert. Edmundus Halley Conica cum reconstructione libri octavi anno 1710 edidit. Iohannes Keplerus Conicis usus est, ut orbitas ellipticas planetarum demonstret.

Opera alia[recensere | fontem recensere]

Multos alios libros a Pappo nominatos, sed perditos, Apollonius composuit, e.g.:

  • Λόγου ἀποτομή in duobus libris, 180 theoremata continens, cuius versio Arabica nota est;
  • Χωρίου ἀποτομή in duobus libris, 124 theoremata continens;
  • Διωρισμένη τομή in duobus libris, 83 theoremata continens;
  • Ἐπαφαί in duobus libris, 60 theoremata continens;
  • Τόποι ἐπίπεδοι in duobus libris, 147 theoremata continens;
  • Περὶ τοῦ κοχλίου, quem Proclus memorat, de lineis in superficie cylindri.

De Apollonio[recensere | fontem recensere]

  • Coolidge J.L. A history of the conic sections and quadric surfaces. Clarendon Press, Oxford, 1945. (Repr.: Dover, NY, 1968)
  • Decorps-Foulquier M. Recherches sur les Coniques d’Apollonios de Pergé et leurs commentateurs grecs. Paris: Klincksieck, 2000.
  • Neugebauer O. Studien zur Geschichte der antiken Algebra, II. Apollonius-Studien. Quellen und Studien zur Geschichte der Mathematik, Astronomie und Physik; B2, 1932, s. 215—254.
  • Taisbak C. M. Discovering Apollonius’ circles. In: Proceedings of the Third International Conference on Ancient Mathematics, Delphi, 1996.
  • Zeuthen H.G. Die Lehre vor den Kegelschnitten im Altertum. Copenhagen, 1886. (Repr.: Hildesheim, Georg Olms, 1966)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]