Ieremias Iacobus Oberlinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Ieremias Iacobus Oberlinus
Res apud Vicidata repertae:
Ieremias Iacobus Oberlinus: imago
Nativitas: 8 Augusti 1735; Argentoratum
Obitus: 10 Octobris 1806; Argentoratum
Patria: Francia

Officium

Munus: anthropologus, Linguista, archaeologus, professor
Patronus: Argentorati Universitas/Strasburgi Universitas

Ieremias Iacobus Oberlinus (Francogallice Jérémie-Jacques Oberlin, Argentorati die 8 Augusti anno 1735 natus, ibidemque die 6 Octobris anno 1806 mortuus) fuit philologus et clericus Alsaticus.

Vita[recensere | fontem recensere]

In Universitate Argentoratensi educatus, anno 1764 bibliothecarii universitatis adiutor; ab anno 1770 in gymnasio Argentoratensi docebat, ab anno 1772 Academiae Inscriptionum et Litterarum Humaniorum socius. Anno 1778 expeditionem archaeologicam in Galliam australem fecit, post quam universitatis professor factus est gymnasiique rector. Ecclesiae sancti Thomae Argentoratensis canonicus ab anno 1782 erat. Anno autem 1793 Metti incarceratus est, et post diem 9 Thermidori liberatus.

Editiones[recensere | fontem recensere]

Vibium Sequestrem (Argentorati 1778) et Horatium edidit (Argentorati 1788), necnon Ioannis Georgii Scherzii[de] opera (Glossarium Germanicum medii aevi potissimum dialecti Suevicae, 2 vol., 1781-1784; et Philosophiae moralis Germanorum medii aevi specimen).

Opera propria[recensere | fontem recensere]

  • Miscellanea litteraria (1770)
  • Orbis antiqui monumentis suis illustrati prodromus et primae lineae (1772—1776)
  • De linguae latinae medii aevi mira barbarie (1773)
  • Iungendorum marium fluviorumque omnis aevi molimina (1775)
  • Essai sur le patois lorrain (1775)
  • Alsatia litterata (1786)
  • Diplomatica (1788)
  • Patois et moeurs de la campagne (1798)
  • Essai d’annales de la vie de Guttenberg (1801)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]