Paulodorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Paulodorum
Res apud Vicidata repertae:
Paulodorum: insigne
Civitas: Kazachstania
Locus: 52°18′56″N 76°57′23″E
Numerus incolarum: 353 930, 360 502
Zona horaria: UTC+06:00

Gestio

Praefectus: Nurschan Aschimbetow
Procuratio superior: Pavlodar Region, Pavlodar Uyezd

Geographia

Superficies: 400 000 000 Metrum quadratum

Paulodorum[1] (Kazachice Павлодар/Pavlodar) est urbs Kazachstaniae, regionis Paulodoriae caput. Ad Irtim flumen situm est. Incolarum 386 594 habuit anno 2020.

Irtis in medio Paulodoro fluens

Historia[recensere | fontem recensere]

Prope hunc locum a saeculo IX ad XII chaganatus Kimakiani caput situm erat. Initio saeculi XVIII coloni Russici salis producendae causa huc veniebant. Arx Coriacoviana[2] colonia diu nominabatur. Ab anno 1838 stanitsa, ab anno 1861 urbs nomine Paulodoro. Anno 1907 urbis partes tertiae duae ab incendio destructae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 526.
  2. Russice Коряковский форпост.