Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ioannes Millington Synge

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ioannes Millington Synge.
Casa ubi Synge in Inis Meáin commorabatur, nunc in museum Teach Synge commutata.
Ioannes Millington Synge, incola Inishmaan insulae.
Folium murale apertionis Abbey Theatre In the Shadow of the Glen tractat.
Ioannes Millington Synge.

Edmundus Ioannes Millington Synge (natus Edmund John Millington Synge Rathfarnham in suburbio Dublini die 16 Aprilis 1871[1]; mortuus Elpis Nursing Home iuxta Dublinum die 24 Martii 1909) fuit scriptor ludorum, poeta, scriptor orationis solutae, scriptor de rebus periegeticis, et collector morum gentiliciorum Hibernicus. Partes maximi momenti in Redintegratione Celtica egit, unus ex conditoribus Abbey Theatre. The Playboy of the Western World innotuit, ludo qui tumultus Dublini per primum cursum actum apud Abbey Theatre effecit.

Scripturae Syngianae, quamquam auctor ex potente familia Anglo-Hibernica ortus est, mundum Romanorum Catholicorum Hiberniae rusticae agrestium et paganismum necessarium eorum cosmotheoriae plerumque tractant. Synge morbum Hodgkinianum patiebatur, cancrum metastaticum quae eo tempore tractari non potuit. Obiit nonnullas hebdomades ante suam diem natalem tricensimam octavam, cum Deirdre of the Sorrows ludum ultimum perficere conaretur.

De vita[recensere | fontem recensere]

Iuvenis clavili, tibiae, violinae, theoriae musicae, artique contrapuncti componendi in Regia Academia Musicae Hibernica studebat. In Collegio Trinitatis iuxta Dublinum anno 1889 matriculavit, ubi gradum A.B. anno 1892 accepit, musicae et linguis Hibernicae Hebraicaeque peritus.

Musicae Confluentibus anno 1893 et Herbipoli anno 1894 in Imperio Germanico studebat,[2] sed se litteris dicare mox statuit. Ianuario mense 1895, post brevem reditum Hibernicum Iunio 1894, Lutetiam ivit ad litterarum studium in Universitate Parisiensi faciendum.[3]

Italiam anno 1896 ad linguam Italianam discendam visit antequam Lutetiam rediit. Praeterea eodem anno in Gulielmum Butler Yeats incidit, qui ei suasit in Insulis Aranensibus? habitare, tum Dublinum redire litterasque excogitare incipere. Etiam eodem anno cum Yeats, Augusta Domina Gregory, et Georgio Gulielmo Russell Societatem Theatri Nationalis Hibernici condidit, quae Abbey Theatre vicissim constituit.[4] Praeterea acroases audivit in Sorbona a Maria Henrico d'Arbois de Jubainville habitas, celebri historico philologoque Francico rerum Celtarum perito.[5]

Opera[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Smith 1996: xiv.
  2. Greene et Stephens 1959: 35.
  3. Greene et Stephens 1959: 43–47.
  4. Smith 1996: xv.
  5. Greene et Stephens 1959: 72.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Burke, Mary. 2009. "Tinkers": Synge and the Cultural History of the Irish Traveller. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Corkery, Daniel. 1931. Synge and Anglo-Irish Literature. Cork University Press.
  • Ferriter, Diarmaid. 2004. The Transformation of Ireland 1900–2000. Profile Books. ISBN 1-86197-307-1.
  • Gassner, John, et Edward Quinn. 2002. The Reader's Encyclopedia of World Drama. Dover Publications. ISBN 0-486-42064-7.
  • Greene, David H., et Edward M. Stephens. 1959. J. M. Synge 1871–1909. Novi Eboraci: Macmillan.
  • Greene, David. 1994. "J. M. Synge: A Reappraisal." In Critical Essays on John Millington Synge, ed. Daniel J. Casey, 15–27. Novi Eboraci: G. K. Hall & Co.
  • Hogan, Robert, et Michael O'Neill. 1967. Joseph Holloway's Abbey Theatre. Carbondale: Southern Illinois University Press.
  • Isherwood, Charles. 2004. "A Seductive Fellow Returns, but in a Darker Mood." New York Times, 28 Octobris 2004.
  • Masefield, John. 1916. John M. Synge: A Few Personal Recollections With Biographical Notes. Netchworth: Garden City Press.
  • Mercier, Vivian. 1977. Beckett/Beckett. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-281269-6.
  • Price, Alan. 1961. Synge and Anglo-Irish Drama. Londinii: Methuen.
  • Price, Alan. 1972. "A Survey of Recent Work on J. M. Synge." In A Centenary Tribute to J. M. Synge 1871–1909, ed. S. B. Bushrui. Novi Eboraci: Barnes & Noble. ISBN 0-389-04567-5.
  • Smith, Alison. 1996. "Introduction." In Collected Plays, Poems, and The Aran Islands, ed. Alison Smith. Londinii: Everyman.
  • Synge, John Millington. 1982. Collected Works. Ed. Robin Skelton, Alan Price, et Ann Saddlemeyer. Gerrards Cross: Smythe. ISBN 0-86140-058-5.
  • Watson, George. 1979. Irish Identity and the Literary Revival. Londinii: Croom Helm.

Bibliographia addita[recensere | fontem recensere]

  • Igoe, Vivien. 1994. A Literary Guide to Dublin. Methuen. ISBN 0-413-69120-9.
  • Johnston, Denis. 1965. John Millington Synge. Columbia Essays on Modern Writing, 12. Novi Eboraci: Columbia University Press.
  • Kiberd, Declan. 1979. Synge and the Irish Language. Rowman and Littlefield.
  • Kiely, David M. 1994. John Millington Synge: A Biography. Novi Eboraci: St. Martin's Press. ISBN 0-312-13526-2.
  • Kopper, Edward A., ed. 1988. A J. M. Synge Literary Companion. Greenwood Press.
  • McCormack, W. J. 2001. Fool of the Family: A Life of J. M. Synge. Novi Eboraci: New York University Press. ISBN 0-8147-5652-2.
  • Ryan, Philip B. 1998. The Lost Theatres of Dublin. The Badger Press. ISBN 0-9526076-1-1.
  • Synge, J. M. 1935. The Complete Plays. Novi Eboraci: Vintage Books.
  • Synge, J. M. 1992. The Aran Islands, ed. cum introductione a Tim Robinson. Penguin. ISBN 0-14-018432-5.
  • Boland, Eavan, ed. 2007. Irish Writers on Writing. Trinity University Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Millington Synge spectant.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Ioannem Millington Synge spectant.