Hortus botanicus Petri Magni
Hortus botanicus Petri Magni[1] (Russice: Ботанический сад Петра Великого), anno 1714 decreto Petri Magni inceptus, est hortus botanicus in Petropoli in insula Apothecaria[2] (paene dimidiam partem insulae occupat) expositus. Instituti Botanici Komaroviani pars est. Plus quam 80 milia exemplarium plantarum nunc in collectione horti sunt.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ E.g. Index sporarum et seminum quae Hortus botanicus Petri Magni Instituti botanici nom. V. L. Komarovii academiae scientiarum rossicae pro mutua commutatione offert, Petropoli 2017. De nominibus priscis videas Institutum Botanicum Komarovianum.
- ↑ Flora Petropolitana, Petropoli 1799, p. 13 (Textus apud Google Books)
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hortum botanicum Petri Magni spectant. |