Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Insecticida

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aeroplanum generis crop-duster insecticidam supra agrum in Civitatibus Foederatis diffundit. Qui usus in Unione Europaea prohibetur.
Lite-Trac, machina aspergens rotarum quattuor a se propulsa, in agro pesticidam aspergit.
Flit, manualis insectidarum aspergendarum antlia magni momenti ex 1928.
Biosynthesis antifeedants per actionem myrosinasis.
Aeroplanum generis crop-duster insecticidam supra agrum in Civitatibus Foederatis diffundit.
Signum de pesticidis monet: "Ignis halitus toxicos efficiet."

Insecticida[1] est chemicum ad insecta interficienda adhibitum.[2] Inter insecticidas sunt ovicidae et larvicidae contra insectorum ova et larva proprie adhibitae. Insecticidae in agricultura, medicina, et industria et ab emptoribus privatis adhibentur. Insecticidae maior causa incrementi in agriculturali saeculi vicensimi productivitatis dicuntur.[3] Paene omnes insecticidae oecosystemata magnopere mutare possunt; multae hominibus toxicae sunt; nonnullae sese secundum catenam ciborum accumulant.

Insecticidae describi possunt in duos greges maiores: insecticidas systematicas, quae diutine valent, et insecticidas contactiles, quae effectu diuturno carent. Praeterea, distingui possunt insecticidae naturales, sicut expressiones nicotini, pyrethri, et Azadirachtae indicae, a plantis contra insecta factae, insecticidae inorganicae, quae sunt metalla, aut insecticidae organicae, quae sunt composita chemica organica quae plerumque contactu operantur.

Modus actionis, ratio per quam pesticida pestem interficit vel inertem facit, est alius modus insecticidarum describendarum. Modus actionis magnopere iuvat intellectum num insecticida species non cognatas venenet, sicut pisces, aves, et mammalia.

Insecticidae singulae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suffixum -cida (Anglice, Francice -cide) a caedendo = Anglice 'to cut, kill'. Webster's Ninth New Collegiate Dictionary (Springfield Massachusettae: Merriam-Webster, 1985), 240.
  2. IUPAC (2006). "Glossary of Terms Relating to Pesticides". IUPAC, 2123 .
  3. van Emden et Peakall 1996.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • McWilliams, James E. 2008. ‘The Horizon Opened Up Very Greatly’: Leland O. Howard and the Transition to Chemical Insecticides in the United States, 1894–1927. Agricultural History 82:468–95.
  • van Emden, H. F., et David B. Peakall. 1996. Beyond Silent Spring. Springer. ISBN 978041272800. Google Books.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide insecticide in Victionario.