Nicotinum

E Vicipaedia
Chemica nicotini structura

Nicotinum[1][2][3] sive nicotina[1][3] sive nicotia[3] sive nicotianinum[1] seu nicotianina[1] est potens alkaloidum parasympathomimeticum quod in plantis familiae Solanacearum invenitur. Ut agonista nicotinica acetylcholini receptor agit, biosynthesi in radicibus incidens inque foliis cumulans. In 0.6–3.0 centesimis ponderis sicci tabaci consistit,[4] et adest 2–7 µg/kg in variis plantis quae eduntur.[5] Id est chemica antiherbivora, ad insecta specifica; ergo id tempore praeterito late ut insecticida adhibitum est,[6][7][8] et hodie eius analogi, sicut imidacloprid, late adhibentur.

Nomen et historia[recensere | fontem recensere]

Nicotinum ex genere Nicotiana nominatur, plerumque in specie Nicotiana tabaco inventa, quae ex Ioanne Nicot de Villemain vicissim appellatur, legato Francico ad Portugalliam, qui, tabacum et semina a Brasilia ad Lutetiam anno 1560 transmittens, eorum usum in medicina promovit. Nicotinum etiam in nonnullis aliis membris familiae Solanacearum reperitur, praecipue in Solano melongena et Solano lycopersico parvis summis praesens.

Nexus interni

Systematicus nicotini aspectus,

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  2. Schlickum, O. (1879). Lateinisch-deutsches Special-Wörterbuch der pharmazeutischen Wissenschaften. Leipzig: Ernst Günther’s Verlag.
  3. 3.0 3.1 3.2 Foster, F.D. (1891-1893). An illustrated medical dictionary. Being a dictionary of the technical terms used by writers on medicine and the collateral sciences, in the Latin, English, French, and German languages. New York: D. Appleton and Company.
  4. "Smoking and Tobacco Control Monograph No. 9" (PDF) .
  5. "Determination of the Nicotine Content of Various Edible Nightshades (Solanaceae) and Their Products and Estimation of the Associated Dietary Nicotine Intake" .
  6. Rodgman, Alan; Perfetti, Thomas A. (2009). The chemical components of tobacco and tobacco smoke. Boca Raton, Floridae: CRC Press. ISBN 1-4200-7883-6 
  7. Ujváry, István (1999). "Nicotine and Other Insecticidal Alkaloids". In Yamamoto, Izuru; Casida, John. Nicotinoid Insecticides and the Nicotinic Acetylcholine Receptor. Tokyone: Springer-Verlag. pp. 29–69 .
  8. "Some Pesticides Permitted in Organic Gardening" .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]