Latinitas bona

Malathion

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Formula minimalis malathiontis.
Repraesentatio in tribus dimensionibus.
Exemplar atomorum malathiontis radios van der Waalsianos cuiusque atomi monstrat.

Malathion est liquidum limpidum sine colore quod organophosphaticae insecticidae minoris toxicitatis humanae prodest. In Unione Sovietica carbophos (карбофос), in Nova Zelandia et Australia maldison, et in Africa Australi mercaptothion appellatur.[1]

Malathion est pesticida qui late adhibetur in agricultura, terrestri domiciliorum designatione, regionibus oblectationis publicae, et rationibus pestium continendarum pro valetudine publica sicut exstirpatio culicum.[2] Quod in Civitatibus Foederatis est insecticida organophosphaticus latissime adhibitus.[3]

Malathion cum suco maizi mixtum annis 1980 in Australia et California contra Ceratitem capitatam, muscam fructuum, adhibebatur.[4] In Canada et Civitatibus Foederatis, malathion in multis urbibus ad virus generis Flaviviri Nili Occidentalis minuendum aspergebatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Malathion" (alanwood.net).
  2. "Malathion for mosquito control" (U.S. Environmental Protection Agency).
  3. Bonner et al. 2007.
  4. Edwards et al 2007.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bonner, M. R., J. Coble, A. Blair, L. E. Beane Freeman, J. A. Hoppin, D. P. Sandler, et M. C. R. Alavanja. 2007. Malathion Exposure and the Incidence of Cancer in the Agricultural Health Study. American Journal of Epidemiology 166(9):1023–1034. PMID 17720683. doi:10.1093/aje/kwm182.
  • Edwards, J. W., S. G. Lee, L. M. Heath, et D. L. Pisaniello. 2007. Worker exposure and a risk assessment of malathion and fenthion used in the control of Mediterranean fruit fly in South Australia. Environmental Research 103(1):38–45. PMID 16914134. doi:10.1016/j.envres.2006.06.001.
  • Hansch, C., A. Leo, et D. Hoekman. 1995. Exploring QSAR: Hydrophobic, Electronic, and Steric Constants. Vasingtoniae: American Chemical Society.
  • Tomlin, C. D. S., ed. 1997. The Pesticide Manual: World Compendium. Ed. 11a. Surrey Angliae: British Crop Protection Council.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]