DDT

Latinitas bona
E Vicipaedia
Structura chemica.

DDT (dichlorodiphenyltrichloroethanum) est organochloridum crystallinum sine colore et gustatu ac paene sine odore, proprietatibus insecticidae notum. Quod formulatur in paene omne forma quae excogitare potest, inter quas solutiones in xyleni vel petrolei distillatibus, decoctiones quae emulsifieri possunt, pulveres quae madefieri possunt, granuli, aerosolutiones, candelae fumi, et vires vaporizatorum et linimentorum.[1]

o,p' -DDT, minor pars DDT commercialis.
Structura chemica.
Structura chemica.
Néocide (Ciba Geigy): merx commercialis (capsa pulveris, 50 g), quae 10 centesimas DDT continet.
Degradatio DDT ad DDE gignendum (per deletionem HCl, laeva) et DDD (per dechlorinationem reductivam, dextra).
Miles Civitatum Foederatarum apparatum aspersionis per manum exhibet. DDT ad phthiraptera divulgata continenda quae typhum ferre possunt adhibebatur.

DDT primum anno 1874 synthesizatum est,[2] et eius actio insecticidalis anno 1939 a Paulo Hermanno Müller, chemico Helvetico, inventa est. Tum altero belli mundani dimidio adhibitum est ad malariam et typhum inter milites et privatos continendum. Bello confecto, DDT praesto fuit usui insecticidae agriculturalis, unde eius productio commode crevit.[3] Müller Praemium Nobelianum in Physiologia vel Medicina anno 1948 accepit "propter magnam efficacitatem DDT ut venenum contactus contra nonnulla arthropoda inventam."[4][5]

DDT est pollutans organicus persistens qui ad sola et sedimenta facile adsorberi potest, fontes fientes expositionis diuturnae organismorum terrestrialium.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "DDT and Its Derivatives: Environmental Aspects," EHC 83 (1989), ISBN 9241542837.
  2. Zeidler 1874.
  3. Formula:EHC-ref.
  4. Anglice" "for his discovery of the high efficiency of DDT as a contact poison against several arthropods."
  5. NobelPrize.org: The Nobel Prize in Physiology of Medicine 1948.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad DDT spectant.
Chemia
  • DDT. The Periodic Table of Videos. University of Nottingham.
Toxicitas
Politica et DDT
Malaria et DDT