Maximilianus III Iosephus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Maximilianus III Iosephus Elector Palatinati Bavariaeque

Maximilianus III Iosephus (natus 28 Martii 1727, mortuus 30 Decembris 1777), elector Bavariae ab anno 1745. Fuit filius Caroli VII Alberti imperatoris Sacri Romani imperii et Electoris Bavariae. Postquam pater 20 Ianuarii 1745 mortuus esset, elector Bavariae factus est. Artibus et litteris studebat et Academiam Bavariae artium et litterarum condidit. Anno 1766 foedus hereditatis cum electore Palatinati Carolo Theodoro conciliavit, quo Bavaria et Palatinatus post eius mortem una civitas essent. Anno 1777 mortuus est.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!