Iessica Ennis-Hill

E Vicipaedia
Ennis-Hill in Daegu anno 2011.

Iessica (vulgo Jessica) Ennis-Hill (nata Sheffield in Anglia 28 Ianuarii 1986) est athleta Britannica, quae heptathlo et cursu impedimentorum 100 metrorum certat. Quattuor nomismata aurea unumque argenteum in certamine heptathli ludorum magni momenti vicit: aureum in Olympiis Londiniensibus anno 2012, aurea in ludis mundanis anni 2009 Berolini et ludis mundanis Pekiniensibus 2015 atque argenteum in ludis mundanis anni 2011 in Daegu Iaponiae. Etiam aureo affecta est nomismate in ludis Europaeis Barcinone anno 2010.

Optimam punctorum summam suam in heptathlo, 6 955, quae etiam maxima summa athletarum Britannicarum est, in Olympiis Londiniensibus collegit. Quam autem summam quattuor mulieres aliarum nationum superaverunt, quarum optima, Jackie Joyner-Kersee Americana, 7291 puncta collegit.

Maxima summa singulorum generum[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Iessicam Ennish-Hill spectant.