Roman numeral 10000 CC DD.svg

Saltus in longitudinem

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Athleta in longum salit.

Saltus in longitudinem[1] sive saltus in longum[2][3] est e ludis gymnicis campestribus unus, quo athleta quam longissime salire conatur. In certaminibus hodiernis aemulatori licet se cursu concitare, ut longius salire possit. Quo celerius se commovet, eo longius salit; qua re cursores celerissimi, ut Carolus Lewis et Maria Jones, rem bene etiam in saltu gesserunt.

Saltu in longum in ludis Olympicis hodiernis inde a primis Olympiis anni 1896 certatur.

Qui longissime saluerint[recensere | fontem recensere]

Viri[4] Michael Powell 8,95 m 30 Augusti 1991 Tokium, Iaponia
Mulieres[5] Galina Tšistjakova 7,52 m 11 Iunii 1988 Petropolis, Unio Sovietica

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, Editio secunda anni 2009, sub voce "längdhopp"
  2. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce pituushyppy (Helsinki 2002).
  3. John C. Traupman, Latin and English Dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), s.v. long jump, p. 588.
  4. Rerum status anno 2015
  5. Rerum status anno 2015