Heptathlon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iessica Ennis-Hill, una ex optimis competitoribus hodiernis heptathli, nomisma aureum in Olympiis 2012 vicit.

Heptathlon, (-i n)[1] est ars athletica multigenera, quo athletae septem ludis gymnicis campestribus, duobus continuis diebus, certant. Ex duobus saltibus (saltus in longitudinem, saltus in altum), duobus iactibus (iactus globi, iaculatio), uno cursu brevi (200 metrorum), uno cursu mediae distantiae (800 metrorum), atque uno cursu impedimentorum (100 metrorum) constat.

Mulieres heptathlo in ludis Olympicis hodiernis inde ab Olympiis anni 1984 certant. Viri rarius heptathlo certant; certamen multigenerum principale virile est decathlon.

Die primo[recensere | fontem recensere]

Die secundo[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Heptathlon spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, sub voce seitsenottelu. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006