Latinitas bona

Iamal

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Paeninsula Iamal, in tabula rubro depicta

Iamal[1] (Russice Ямал, nomen origine e lingua Nenetica, ubi "terrae finem" significat) est paeninsula in Asia, in septentrione Siberiae Occidentalis, in districtu autonomo Iamalo-Nenetico[2] regionis Tumenensis Foederationis Russicae. Sinibus Baidatensi et Obiensi maris Karensis alluetur. Longitudinem 700 km, latitudinem 240 km et aream circa 122 milia km2 habet. In paeninsula Iamalica lacus multi sunt. Biotopus praedominans paeninsulae tundra est. Iamal deposita gasii naturalis et petrolei habet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ямал, п-ов – paenins. Jamal"[1]; "paeninsula Jamal australis, Arctica Sibirica Occidentalis"; "... in parte australi paeninsulae Jamal"[2]
  2. "distr. nation. Jamalo-Neneticum"[3]

Fons[recensere | fontem recensere]