Latinitas nondum censa

Hymnus Russiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Notatio musicalis hymni Russiae
Hymnus Russiae (organis)
Hymnus Russiae

Hymnus Russiae hodiernus ab anno 2000 in usu est. Antea terra illa certos hymnos alios habebat.[1]

Historia hymni Russiae[recensere | fontem recensere]

Hymnus Imperii Russici ab anno 1816 erat Oratio Russorum (Russice: «Молитва русских»), cuius textus scriptus est a Basilio Žukovskij, et musica erat illa hymni Regni Uniti Deus Regem serva (Anglice: God Save the King). Anno 1833 acceptus est hymnus novus, initio officiali Oratio populi Russici («Молитва русского народа») dicitur, cuius musicam creavit Alexius L'vov, et Basilius Žukovskij textum scripsit. Qui hymnus Deus, Tzarem serva! (Russice: «Боже, Царя храни!») vulgo vocatur, de linea prima textus (talis linea in hymno praeterito etiam prima erat). Illo hymno Imperii Russici in tali qualitate ad finem exsistentiae imperii (anno 1917) utebantur.

Anno 1917, post Revolutionem Februarii, Russia facta est res publica et certis mensibus cantionem nomine Operarius hymnus Massiliensis («Рабочая Марсельеза») sicut hymnum suum habebat, cuius musica erat illa hymni rei publicae Franciae, pro quo Petrus Lavrov Russice scripsit textum novum (anno 1875 publicatum).

Hymnus publicus Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae, post Revolutionem Octobris anni 1917 formatae, annis 19181943 erat Internationalis hymnus (qui etiam factus est hymnus Unionis Sovieticae post formationem unionis illius anno 1922), cuius versio in linguam Russicam facta est anno 1902 ab Arcadio Kotz.

Anno 1943, acceptus est novus hymnus Unionis Sovieticae (qui etiam in usu erat sicut hymno Russicae SFSR), cuius musicam Alexander Alexandrov anno 1936 sicut Hymnum factionis bolsevicorum («Гимн партии большевиков») creavit. Sergius Michalkov et Gabriel El-Registan textum scripserunt. In versione prima texti Iosephus Stalin, dux Unionis Sovieticae, commemoratur. Ille anno 1953 mortuus est et dein damnatus, qua causa hymno Unionis Sovieticae annis 19551977 sine verbis utebantur. Anno 1977, S. Michalkov mutavit textum priscum hymni, et producto actionis illius ad finem exsistentiae Unionis Sovieticae (anno 1991) sicut hymno utebantur.

Ab anno 1990, hymnus Russiae erat Cantio patriotica («Патриотическая песня») Michaelis Glinkae, verba non habens, 11 Decembris anno 1993 a consulto praesidentis Russiae (qui illo tempore erat Boris Ieltsin) in tali qualitate confirmata.

Hymnus hodiernus Foederationis Russicae (qui musica, cuius auctor est A. Alexandrov, et textu, quem S. Michalkov scripsit, utitur) in usu est ab anno 2000. Die 8 Decembris anno illo Concilium Publicum Russiae, in lectione tertia et finali, accepit proiectum legis constitutionalis De hymno publico Foederationis Russicae. Die 20 Decembris 2000, Concilium Foederationis rei publicae illius probavit legem de hymno publico Russiae, hymni Unionis Sovieticae musicam, quam Alexander Alexandrov creavit, utenti. A lege foederali constitutionali De insigni publico Foederationis Russicae, 25 Decembris accepta et 27 Decembris anno 2000 publicato, musica illa confirmata est sicut musica hymni Russiae. Die 27 Decembris, praesidens Russiae creavit gregem e duodecim hominibus pro aestimatione propositionium de textu hymni eius. 30 Decembris textus pro hymno Russiae, quem Sergius Michalkov scripserat, a consulto praesidentis confirmatus est in tali qualitate. Textus ille, quem praesidens Vladimirus Putin proposuit, 7 Martii anno 2001 officialiter acceptus est a Concilio Publico sicut hymnus Russicae Foederationis.[1][2][3][4]

Textus hodierni hymni Russiae[recensere | fontem recensere]

Textus Russice[recensere | fontem recensere]

Abecedarium Cyrillicum
(officialis)
Abecedarium Latinum
(non officialis)
Versio ad verbum
(non officialis)

Россия – священная наша держава,
Россия – любимая наша страна.
Могучая воля, великая слава –
Твоё достоянье на все времена!

Припев:
𝄆 Славься, Отечество наше свободное,
Братских народов союз вековой,
Предками данная мудрость народная!
Славься, страна! Мы гордимся тобой! 𝄇

От южных морей до полярного края
Раскинулись наши леса и поля.
Одна ты на свете! Одна ты такая –
Хранимая Богом родная земля!

Припев

Широкий простор для мечты и для жизни
Грядущие нам открывают года.
Нам силу даёт наша верность Отчизне.
Так было, так есть и так будет всегда!

Припев[3]

Rossia – sveașțennaia nașă derjavă,
Rossia – liubimaia nașă străna.
Moguceaia volea, velicaia slavă –
Tvoio dostoianĭe nă fse vremena!

Pripef:
Slafĭsea, Otecestvo nașe svobodnoie,
Brațchih nărodof soius vecovoi,
Pretcămi dannaia mudrostĭ nărodnaia!
Slafĭsea, străna! Mî gordimsea toboi!

Ot iujnîh morei do polearnovo craia
Răschinulisĭ nașî lesa i polea.
Odna tî nă svete! Odna tî tacaia –
Hrănimaia Bogom rodnaia zemlea!

Pripef

Șirochii prostor dlea meștî i dlea jizni
Greadușție nam otcrîvaiut goda.
Nam silu dăjot nașă vernostĭ Otcizne.
Tac bîlo, tac iestĭ i tac budet fsegda!

Pripef

Russia – sacra nostra civitas,
Russia – favorabilis nostra terra,
Fortis voluntas, magna gloria
Sunt heredium tuum in totis temporibus!

Chorus:
Salve, Patria nostra libera,
Fraternorum populorum unio saecularis,
Ab ancestoribus data sapientia popularis!
Salve, terra! Superbimus te!

Ab australibus maribus ad polarem oram
Extendunt se nostrae silvae et agri.
Sola es in mundo! Sola es talis –
Custodita a Deo natalis terra.

Chorus

Latum locum pro somnio et pro vita
Futuri nobis promittunt anni.
Nobis potentiam dat nostra fides Patriae.
Sic erat, sic est et sic erit semper!

Chorus

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 https://web.archive.org/web/20120721054654/http://www.nationalanthems.me/russia-national-anthem-of-the-russian-federation/ NationalAnthems.me. Retrieved on 23 November 2011; Archived on 21 July 2012.
  2. https://cis-legislation.com/document.fwx?rgn=1423 Federal Constitutional Law on the National Anthem of the Russian Federation; 2000-12-25; Retrieved 2015-01-27.
  3. 3.0 3.1 https://web.archive.org/web/20110604021354/http://document.kremlin.ru/doc.asp?ID=5280&PSC=1&PT=3&Page=2 Указ Президента Российской Федерации от 30.12.2000 N 2110. Kremlin.ru. Archived on 4 June 2011; Retrieved on 20 December 2009.
  4. https://archive.is/20120907171727/http://www.montreal.mid.ru/inf_symb_e.html# Consulate-General of the Russian Federation in Montreal, Canada. Archived on 7 September 2012; Retrieved on 31 March 2010.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hymnum Russiae spectant.