Latinitas bona

Sergius Michalkov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Sergius Michalkov
Res apud Vicidata repertae:
Sergius Michalkov: imago
Nativitas: 13 Martii 1913; Moscua
Obitus: 27 Augusti 2009; Moscua
Patria: Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum, Russia

Officium

Munus: Q214917, Q28389, Poëta, Scriptor, Auctor, Q4853732

Consociatio

Factio: Factio Communistica Unionis Sovieticae

Familia

Genitores: ; Q15649268
Coniunx: Q4231926
Proles: Q55208, Nicetas Michalkov

Memoria

Laurae: Q2329480, Q758861, Q1986005, Q278798, Q337463, Q185493, Q208167, Q2268261, Q728960, Q18080149, Q179802, Q18080429
Sepultura: Q208175

Sergius Vladimiri filius Michalkov (Russice Сергей Владимирович Михалков, Sergej Vladimirovič Michalkov, natus 13 Martii 1913, mortuus 27 Augusti 2009) fuit poeta, dramaturgus et scriptor Russicus Sovieticus, auctor textuum hymni Unionis Sovieticae et hymni Foederationis Russicae, academicus Academiae Educationis Russicae.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Sergius Michalkov natus est die 28 Februarii Calendarii Iuliani (13 Martii secundum Calendarium Gregorianum) anno 1913, Moscuae in urbe, in familia nobili.

Circa 9 annos natus, Sergius Michalkov versus facere incepit, et anno 1928 primo poema suum in lucem edidit. Gloriam cepit ob versus suos numerosos, pro pueris scriptos. Praeterea, creavit multas fabulas, mala societatis in risum vertentes.

Anno 1943 Michalkov cum Gabriele El-Registan scripsit textum pro hymno novo Unionis Sovieticae. Decennio 198 textum illum correxit. Etiam est auctor textus hymni Foederationis Russicae, qui ab anno 2000 in usu est.

Sergius Michalkov ornatus est multis signis laudis Unionis Sovieticae (e.g. praemiis Staliniana et Leniniana atque titulo Herois Laboris Socialisticae) et Foederationis Russicae (e.g. insigne Sancti Andreae et insignibus Pro beneficia in Patriam).

Obiit Moscuae, die 27 Augusti anno 2009.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sergium Michalkov spectant.