Charta iurum fundamentalium Unionis Europaeae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Charta iurum fundamentalium Unionis Europaeae[1] est pactio Unionis Europaeae decreta a parlamento Europaeo et Consilio Unionis Europaeae die 7 Decembris 2000 mutataque die 12 Decembris 2007 ad iura humana et libertates fundamentales civium Europaeorum pertinens.[2]

Articulus 6 Foederis de Unione Europaea[3] a die 1 Decembris 2009 Chartae auctoritatem legis dat.

Forma et Principia[recensere | fontem recensere]

Haec charta decreta ad Conventionem Europae de Iuribus Humanis et Chartam Socialem Europaeam fortificandam pacis Europae causa. Quae charta sex principia continet:

Violationes chartae a Curia Unionis Europaeae iudicantur, non a Tribunali Europaeo a iuribus humanis.

Qualitas Chartae[recensere | fontem recensere]

Haec charta, quae ex quattuor et quinquaginta articulis constat, omnia iura civilia et politica et iura oeconomica, socialia et culturalia spondet.

Interea ius vitae et interdictio poenae capitalis ab articulo II, ius integritatis physicae moralisque de consensu medicinae, interdictio eugenicae et fabrificationis clonis hominum (articulo III), ius vitae privatae (articulo VII) ac protectio datae personalis (articulo VIII), libertas sentiendi religionieque et ius ad obiectionem conscientiae (articlo X), aequalitas ante legem (articulo XX). Omnes discriminationes etiam aetatis, minoritatis, invaliditatis vel propensionis sexualis causa prohibentur (articlo XXI). Et diversitas culturae, religionis et linguae (articulo XXII), ius impuberum (articulo XXIV) et ius seneces (articulo XXV). Et ius ad adaequatum gradum vitae, securitas socialis, ius ad subsidium sociale, medicinam, ius domicilii: haec proteguntur (articulo XXXIV); et ius petitionis (articulo XXXXIV).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Nova charta iurum fundamentalium Unionis Europaeae": Ioannes Paulus Bauer, "De iuribus fundamentalibus Europaeis" apud Saarbrücker Bibliothek
  2. Charta iurum fundamentalium Unionis Europaeae (2016/C 202/02).
  3. Foedes de Unione Europaea.

Nexus interni