Ioannes Amman

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioannes Amman
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Amman: imago
Nativitas: 22 Decembris 1707; Scafusa
Obitus: 4 Decembris 1741; Petropolis
Patria: Helvetia

Officium

Munus: botanista
Patronus: Academia Scientiarum Petropolitana

Familia

Coniunx: unknown value

Memoria

Laurae: Societatis Regalis Londiniensis socius

Ioannes Amman (Theodisce Iohann Amman), 22 Decembris 1707 Scafusae natus et 4 Decembris 1741 Petropoli mortuus, fuit botanista Helveticus et Russicus.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

In Academia Lugduno-Batava educatus, anno 1730 in Londinium migravit, ubi Regalis societatis socius factus est, et anno 1733 Petropolim a Gerhardo Friderico Müller invitatus venit, ubi botanicam et historiam naturalem in Academia Scientiarum Petropolitana praecipiebat. Hortum botanicum Academiae, qui tunc in insula Basilii situs erat, condidit. Ioannis Buxbaum Plantarum minus cognitarum centuriam quintam edidit. Herbarium Ioannis Amman, 4676 species continens, in Academia servatur. Liber, ab Ioanne Amman editum, est Stirpium rariorum in Imperio Rutheno sponte provenientium icones et descriptiones (Petropoli 1739).

Mespilus, illustratio e libro Ioannis Amman

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • IPNI • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum