De optimo genere interpretandi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De optimo genere interpretandi (epistula LVII) est epistula a Hieronymo, doctore Christiano, ad Pammachium, senatorem Romanum, anno 395 scripta, in quo suum interpretandi modum contra obtrectatorem non nominatum defendit. Res agitur de Hieronymi versione epistulae Epiphanii ad Ioannem Hierosolymitanum scriptae. Hieronymus scribit, "Ego enim non solum fateor, sed libera voce profiteor, me in interpretatione Graecorum, absque Scripturis sanctis, ubi et verborum ordo mysterium est, non verbum e verbo, sed sensum exprimere de sensu," et auctoritatem Ciceronis (De optimo genere oratorum) aliorumque scriptorum antiquorum citat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]