Henricus Sidgwick

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Henricus Sidgwick
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Sidgwick: imago
Nativitas: 31 Maii 1838; Skipton
Obitus: 28 Augusti 1900; Cantabrigia
Patria: United Kingdom of Great Britain and Ireland

Officium

Munus: philosophus, Oeconomus, professor
Patronus: Universitas Cantabrigiensis

Familia

Coniunx: Eleanor Mildred Sidgwick

Henricus Sidgwick (18381900) fuit philosophus Anglicus, Skiptoniae natus, cuius opera ad ethicam et oeconomiam impendio contulerunt. Una cum Ieremia Bentham et Iohanne Stuart Mill inter lumina utilitarismi classici numeratur. Primum in studia classica incubuit, sed cum rerum multitudinem penitus intellegere vellet, ad oeconomicam, artes humaniores, philosophiam politicam, denique paedagogiam se contulit. Cum etiam quaestionibus religionis se oblectaret, praeter studia biblica etiam epistemologiae et parapsychologiae eiusdemque artibus operam dedit, et quidem unus ex conditoribus et primus praeses societatis rebus paranormalibus investigandis Society for Psychical Research fuit; etiam sodalis societatis Metaphysical Society.

Magnum opus eius est The Methods of Ethics anno 1874 editum. Sidgwick natus et mortuus est Victoria regina imperante. Totam adultam aetatem in Universitate Cantabrigiensi versatus est. Qua in universitate munus professoris philosophiae moralis anno 1883 auspicatus est.[1]

De vita[recensere | fontem recensere]

Henricus Sidgwick Skiptoniae in oppido Isuriae die 31 Maii anno 1838 natus est. Cum tres annos natus erat, amisit patrem suum William Sidgwick, clericum ecclesiae Anglicanae, qui praefectus erat scholae Ermysted's Grammar School. Usque ad annum 1848 domi educatus est, deinde scholas diurnas, postremo Scholam Rugbiensem, frequentabat, donec anno 1855 in Universitatem Cantabrigiensem se contulit, ubi anno 1859 graduatus est. Totam vitam ad universitatem mansit, primum sodalis Trinitatis, deinde ab anno 1869 lector (lecturer) philologiae classicae, deinde ab anno 1875 praelector philosophiae moralis et politicae, postremo ab anno 1883 professor Knightbridge philosophiae moralis nominatus est.[2]

Porta maxima Collegii Trinitatis

Sidgwick, quamvis amicis potentibus non careret — nam Arthur Balfour levir ad rei publicae administrationem ascendebat, donec post mortem Sidgwickii primus minister innotuit,[3] et Edward White Benson levir et patris sobrinus ad officia sacerdotalia progrediebatur, donec archiepiscopus Cantuariensis factus est[4] — numquam eodem studio ac Bentham et Mill ad rem publicam accessit. Semper apud Collegium Trinitatis versatus est, et ita Cantabrigiam amavit, ut docendi facultatem apud Universitatem Harvardianam reiceret, nam Collegium Trinitatis reformare voluit. Itaque exemplum Collegii Girton secutus una cum Millicent Garrett Fawcett anno 1875 Collegium Newnham condidit solis mulieribus dedicatum, cui Anne Jemima Clough praeposita est. Iam anno 1870 Sidgwick muliebri auditorio scholas habere coeperat.

Eleanor Sidgwick, natu Balfour, uxor Henrici Sidgwick

Anno 1876 Henricus Sidgwick in matrimonium duxit Eleanoram Balfour, alumnam Collegii Newnham, sororem Arthuri Balfour. Ita studiorum et operarum consortem habuit, quae praesertim educandis mulieribus proderat. Etiam Society for Psychical Research Eleanorae cordi erat, societas parapsychologiae investigandae, cui constituendae (anno 1882) Henricus Sidgwick multum contulit.[5] Intererat enim Henrici et Eleanorae sciscitari de vita post mortem homini data, num qua ex mortuo signa recipi possent. Quas investigationes putabant magni momenti esse ad confirmanda aliqua principia religionis, quae ad moralitatem referrentur.

Multum valebat apud discipulos et collegas, inter quos erant non solum G. E. Moore et Bertrand Russell, sed etiam Arthur Balfour, J. N. Keynes, F. W. Maitland, F. Y. Edgeworth, James Ward, Constance Jones. Sidgwick etiam ad suae aetatis vitae cultum magnopere contulit, cum industrie variis circulis disputatoriis, sicut Metaphysical Society et Synthetic Society, intererat. In amicorum numero erant George Eliot, Thomas Hill Green, James Bryce, H. G. Dakyns, Roden Noel, denique John Addington Symonds. In litteris et commentariolis atque inter amicos leporem quendam et salem habebat, qui per adnominationem Sidgwickedness appellabatur.[6]

Henricus Sidgwick die 28 Augusti 1900 Cantabrigiae cancro laborans mortuus est. Eleanor postea persuasum habebat, se aliqua signa recepisse a marito defuncto emissa.

De operibus[recensere | fontem recensere]

Sidgwick in famam constantem pervenit primo libro, The Methods of Ethics, anno 1874 edito, qui quinquies, dum vixit, editus est. Haec sunt opera potiora quae ipse edenda curavit:

Postume haec sunt opera a familiaribus et collegiis edita, ex variis lectionibus commentariisque deprompta:

  • 1902: Philosophy: Its Scope and Relations, edidit James Ward (textus)
  • 1902: Lectures on the Ethics of T. H. Green, Mr Herbert Spencer and J. Martineau, edidit E. E. Constance Jones. (textus)
  • 1903: The Development of European Polity, edidit Eleanor Mildred Sidgwick. (textus)
  • 1904: Miscellaneous Essays and Addresses, ediderunt Eleanor Mildred Sidgwick et Arthur Sidgwick. (textus)
  • 1905: Lectures on the Philosophy of Kant. edidit James Ward. (textus)
  • 1906: Henry Sidgwick, A Memoir, composuerunt Arthur Sidgwick et Eleanor Mildred Sidgwick. (textus)

Ut ex operibus apparet, Sidgwick philosophus moralis studio atque doctrina praestans fuit, qui non solum urbanas de ethicis et metaëthicis controversiis opiniones habebat, sed etiam polite res classicas historicas litterarias oeconomicas politicas educatorias parapsychologicas epistemologicas tractabat.

Quid de ethica cogitaverit[recensere | fontem recensere]

Sidgwick novissimus est ex triga utilitarismi classici; etiam primus philosophus moralis modernus habendus est, nam contra Benthamium et Millium philosophiam academicam profitebatur, acroases scholasque universtarias habebat et praecipue collegiis academicis scripta sua praebebat. Nec magni eius intererat, qualibus consecutionibus practicis placita eius ethica implicarentur. De fonte moralitatis sciscitabatur, nam, num moralitas interitui religionis supervivere posset, sollicitus erat. Putabat enim religionem gluten quoddam sociale esse, et absentia religionis utilitarismum interire posse. Philosophis Germanis legendis delectabatur, praesertim Immanuele Kantio.[7] Ethicam suam potius ratione quam experientia fundavit. Ut Bentham et Mill, hedonismo favebat sed putabat "conscientiam desiderabilem" (desirable conscience) summum bonum esse.

Methodus est, qua, quid fieri debeat, generatim decernitur. A methodo ducuntur principia, quibus actiones accuratius describuntur. De his Sidgwick in magno opere suo The Methods of Ethics (1874) disserit, nam moralitatem cotidianam putabat in huiusmodi principiis positam esse. Methodum ethicam in tres partes divisit, quae sunt utilitarismus, intuitionismus, egoismus. Temporibus Sidgwickii (et iam Millii) maxima inter fautores utilitarismi et intuitionismi controversia erat. Sidgwick sibi proposuit, ut utilitarismi excellentiam monstraret inter intuitionismi fautores, qui "sensui morali", ex quo cognitio principiorum moralium emanaret, fidem habebant. Itaque principia moralitatis cotidianae percenset, sapientiam benevolentiam fidem veritatem virtutes dignationem sui. Quibus argumentis singillatim pertractatis negat intuitionismum principia regularia praebere posse. Si enim sensum moralem haberemus, semper, quid agendum esset, sciremus. At nescimus, dicit, nempe sensum moralem non habemus; fatiscit methodus intuitionismi. Accurata principia regularia solum ex utilitarismo deferri posse: quodque principium utilitarium etiam causam suam patefacere.

Sidgwick methodum ethicam in tres partes divisit, quarum unaquaeque suum habeat fontem valoris. In utilitarismo voluptas omnium vel quam plurimorum, in egoismo autem voluptas singulorum hominum affectatur. In intuitionismo denique de perfectione humana agitur, cuius fontem Sidgwick in legibus Dei positum esse videbat. Constat inter posteros hanc divisionem — quam Sidgwick ipse praeparatoriam esse cogitabat — non satis subtilem esse, nam sunt qui perfectionem pro voluptate substituere velint.[8] Sed praesertim velum ignorantiae, ab Iohanne Rawls excogitatum, dignum est, quod commemoretur, nam hanc novam rationem ethicam adfert: mente fingat quisque, quam rationem vel quod principium eligat, si, quis futurus sit, ignoret. Qua "positione originali" impellimur, ut, quippe qui homines ratione utimur, sublatis propriis operis et curis, ad mutua erga ceteros homines officia incumbamus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Schultz 2015.
  2. Todd 1999.
  3. Schulz 2004: 1, 21-22.
  4. Gauld 1968: 116; Schulz 2004: 35-37.
  5. Gauld 1968: 70-77.
  6. Schultz 2004: 25.
  7. Lectures on the Philosophy of Kant, 1905.
  8. Sicut Hurka 1993.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Arthur & Eleanor Mildred Sidgwick, Henry Sidgwick, 1906
  • Backhouse, Roger, 2006. Sidgwick, Marshall, and the Cambridge School of Economics. History of Political Economy 38: 15–44.
  • Blanshard, Brand, 1974. Sidgwick the Man. Monist 58: 349–70.
  • Blanshard, Brand, 1984. Four Reasonable Men: Marcus Aurelius, John Stuart Mill, Ernest Renan, Henry Sidgwick. Wesleyan University Press.
  • Blum, Deborah, 2007. Ghost Hunters. Arrow Books.
  • Bradley, F. H., 1935. Collected Essays. Clarendon Press.
  • Bucolo, Placido; Crisp, Roger; & Schultz, Bart, ed. 2007. Henry Sidgwick: Happiness and Religion. University of Catania Press.
  • Collini, Stefan, 2001. My Roles and Their Duties: Sidgwick as Philosopher, Professor, and Public Moralist. Apud Harrison, ed. 2001.
  • Crisp, Roger, 2002. Sidgwick and the Boundaries of Intuitionism. Apud Stratton-Lake, 2002.
  • Crisp, Roger, 2007. Sidgwick's Hedonism. Apud Bucolo, Crisp, & Schultz 2007.
  • Crisp, Roger, 2013. Methods, Methodology, and Moral Judgement: Sidgwick on the Nature of Ethics. Revue Internationale de Philosophie 67: 397–419.
  • Frankena, William, 1974. Sidgwick and the Dualism of Practical Reason. Monist 58: 449–67.
  • Frankena, William, 1992. Sidgwick and the History of Ethical Dualism. Apud Schultz, Bart, ed. 1992.
  • Gauld, Alan, 1968. The Founders of Psychical Research. Schocken Books.
  • Gauld, Alan, 2007. Henry Sidgwick, Theism, and Psychical Research. Apud Bucolo, Crisp, & Schultz, ed. 2007.
  • Geninet, Hortense, 2009. Politiques comparées: Henry Sidgwick et la politique moderne dans les "Éléments Politiques", Université de Reims.
  • Gibbard, Alan, 1982. Inchoately Utilitarian Common Sense: The Bearing of a Thesis of Sidgwick's on Moral Theory. Apud Miller & Williams.
  • Harrison, Ross, 1996. Henry Sidgwick. Philosophy 76: 423–38.
  • Harrison, Ross, ed. 2001. Henry Sidgwick. Oxford University Press.
  • Havard, William, 1959. Henry Sidgwick and Later Utilitarian Political Philosophy. University of Florida Press.
  • Hurka, Thomas, 1993. Perfectionism. Oxford University Press.
  • Hurka, Thomas, 2014. British Ethical Theorists from Sidgwick to Ewing. Oxford University Press.
  • Irwin, T. H., 1992. Eminent Victorians and Greek Ethics: Sidgwick, Green, and Aristotle. Apud Schultz, ed. 1992.
  • James, David Gwiym 1970. Henry Sidgwick. Oxford University Press.
  • Medema, Steven G., 2004. Sidgwick's Utilitarian Analysis of Law: A Bridge from Bentham to Becker? Social Science Research Network, July 1.
  • Medema, Steven G., 2008. 'Losing My Religion': Sidgwick, Theism, and the Struggle for Utilitarian Ethics in Economic Analysis. History of Political Economy 40: 189–211.
  • Miller, H. B. & Williams, W. H., eds. 1982. The Limits of Utilitarianism. University of Minnesota Press.
  • Nakano-Okuno, Mariko, 2011. Sidgwick and Contemporary Utilitarianism. Palgrave Macmillan.
  • Phillips, David, 1998. Sidgwick, Dualism, and Indeterminacy in Practical Reason. History of Philosophy Quarterly 15: 57–78.
  • Phillips, David, 2011. Sidgwickian Ethics. Oxford University Press.
  • Schneewind, Jerome. B., 1963. First Principles and Common Sense Morality in Sidgwick's Ethics. Archiv fü Geschichte der Philosophie 45: 137–56.
  • Schneewind, Jerome B., 1974. Sidgwick and the Cambridge Moralists. Monist 58: 371–404 (etiam apud Schultz, ed. 1992)
  • Schneewind, Jerome B.,, 1977. Sidgwick's Ethics and Victorian Moral Philosophy. Clarendon Press.
  • Schultz, Bart, ed. 1992. Essays on Henry Sidgwick. Cambridge University Press.
  • Schultz, Bart, 2004. Henry Sidgwick: Eye of the Universe: An Intellectual Biography. Cambridge University Press.
  • Schultz, Bart, 2015. "Henry Sidgwick". Stanford Encyclopedia of Philosophy. [Incohatum anno 2004.]
  • Singer, Marcus G., 1974. The Many Methods of Sidgwick's Ethics. Monist 58: 420–48.
  • Singer, Peter, 1974. Sidgwick and Reflective Equilibrium. Monist 58: 490–517.
  • Skelton, Anthony, 2010. Henry Sidgwick's Moral Epistemology. Journal of the History of Philosophy 48: 491–519.
  • Stratton-Lake, P., ed. 2002. Ethical Intuitionism: Re-evaluations. Clarendon Press.
  • Todd, Robert, 1999. Henry Sidgwick, Cambridge Classics, and the Study of Ancient Philosophy: The Decisive Years (1866–69). Classics in 19th and 20th Century Cambridge: Curriculum, Culture, and Community, edidit C. Stray. (Proceedings of the Cambridge Philological Society, Suppl. 24.) Cambridge Philological Society.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]