The Methods of Ethics

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

The Methods of Ethics ('Rationes ethicae') est liber qui ethicam tractat, primum anno 1874 ab Henrico Sidgwick philosopho Anglico editus.[1] Stanford Encyclopedia of Philosophy dicit The Methods of Ethics "multis modis fastigium classicae traditionis utilitarianae repraesentavisse."[2] Ioannes Rawls, praeclarus philosophus moralis et civilis, in praefatione editionis Hackettianae editionis septimae iterum impressae scribens,[3] dixit Methods "esse lucidissimam et patentissimam . . . 'classicae doctrinae utilitarianae' formulationem."[4] Petrus Singer, recentior philosophus utilitarianus, dixit Methods "tantummodo esse optimum librum de ethica umquam conscriptum."[5][6]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Henry Sidgwick, 1838-1900" at The History of Economic Thought.
  2. Anglice: "in many ways marked the culmination of the classical utilitarian tradition."
  3. Sidgwick 1981.
  4. Anglice: "is the clearest and most accessible formulation of . . . 'the classical utilitarian doctrine.'"
  5. Anglice: "is simply the best book on ethics ever written."
  6. Peter Singer, Colloquium interrogatorium. normativeethics.com.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]