Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Henricus Fermi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Henricus Fermi
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Fermi: imago
Henricus Fermi: subscriptio
Nativitas: 29 Septembris 1901; Roma
Obitus: 28 Novembris 1954; Sicagum
Patria: Italia, Civitates Foederatae Americae

Henricus Fermi (29 Septembris 1901 - 28 Novembris 1954) Italus physicus fuit, radiactivitatis et physicae statsticae peritus, praemio Nobeliano anno 1938 laureatus. Particulae primariae omnes quarum semi integrum est turbor (Anglice: spin) pro nomine Henrici Fermi fermiona vocantur.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Alumnus Scholae Normalis Superioris Pisarum fuit, anno 1922 physicae laureatus est. Anno 1926 professor factus est apud Studium Urbis Romanum.

Anno 1938 propter vexationes et leges Fascismi contra Iudaeos Fermi, Iudaeam Lauram Caponem in matrimonio habens, in Civitates Foederatas Americae migravit ubi mox professor creatus est apud universitatem Columbiae.

Die 28 Novembris 1954, annos quinquaginta tres tantum natus, cancere stomachi obiit. Praeter particulum fermion elementum fermium et asteroides 8103 Fermi nomen eius ferunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Fermi spectant.