Jump to content

Vertigo quantica

E Vicipaedia
(Redirectum de Volubilitas (quantica))
Vide etiam paginam discretivam: Vertigo (discretiva).

Vertigo quantica[1][2] seu rotatio propria,[3] seu fortasse etiam volubilitas quantica[1][4] (Anglice spin), in mechanica quantica est momentum angulare instrinsecum particularium elementarium. Vertigo quantica per quantitates discretas tantum mensuratur.

Quaedam vertigo intrinsica sic est omnibus particulis elementariis usque in singulis punctis constitutis, ut minimum motum angularem semper habeant, etsi nullam rotationem ostendant. Itaque ibi vertigo definienda est ut nihil sit nisi numerus integer vel semi-integer, qui cum constanti Planckiana multiplicatur ut motus angularis obtineatur. Particulae in binas classes secundum vertiginem dividuntur: bosones sunt particulae vertigine integra; fermiones autem particulae vertigine semi-integra.

Nexus interni

  1. 1 2 Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove).
  2. Cf.vertigo” apud Forcellini, Aegidium; Furlanetto, Iosephum red.; Corradini, Franciscum cur.; et Perin, Iosephum cur. (1733-1965). Lexicon Totius Latinitatis. Tom. IVb [PDF]. Bononiae: Arnaldus Forni. p. 959.
  3. Cf. versionem Latinam vocabuli Theodisci Spin apud Lucusaltianum, Petrum (2025). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Tom. VI, R–T (ed. XXV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 224.
  4. Cf.volubilitas” apud Forcellini, Aegidium; Furlanetto, Iosephum red.; Corradini, Franciscum cur.; et Perin, Iosephum cur. (1733-1965). Lexicon Totius Latinitatis. Tom. IVb [PDF]. Bononiae: Arnaldus Forni. p. 1032.