Schola normalis superior Pisarum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Scuola normale superiore di Pisa
Schola Normalis Superior Pisarum

Logo istituzionale SNS.jpg
Vulgo: Scuola normale superiore di Pisa

Condita 1810
Forma Schola Superior Universitaria
Praeses Andrea Giardina (ad interim)
Graduandi 269
Graduati 219
Locus Pisae, Italia
Situs interretialis http://www.sns.it

Schola Normalis Superior Pisarum (Italice: Scuola normale superiore di Pisa) est una ex tribus scholis superioribus universitariis Italiae, una ex duabus Pisis sitis. Constituta anno 1810 a Napoleone Bonaparte est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Schola anno 1810 iussu Napoleonis I secundum exemplum Scholae normalis superioris Lutetiae (ENS) Pisis est instituta, quare regula eius in discipulis seligendis, docendis ac puniendis illius instituta aemulavit. Napoleone superato schola abolita est usque ad annum 1846, quo anno seminarium magistrorum educandorum est restituta. Re publica Italica restituta anno 1862 eius munera publicata sunt. Volventibus annis cum magna professorum ac docentium turba maximi momenti scholam frequentaret magis magisque toto orbe inclaruit.

Alumni illustres[recensere | fontem recensere]

Tres Praemio Nobeliano laureati ac duo Praesides Rei Publicae Italicae alumni Scholae Normalis Superioris Pisarum fuerunt.

Nexus interni

Stipula Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes!