Heliopolis (fabula)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Heliopolis

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Heliopolis: Rückblick auf eine Stadt vel Latine fortasse Heliopolis seu cuiusdam urbis memoria est inscriptio fabulae quam Ernestus Jünger ab anno 1946 usque ad annum 1949 sermone Germanico scripsit. Liber primum anno 1949 editus est. Heliopolis est civitas ficticia quae ad Mare Mediterraneum iacet.

Proconsul (confer proconsul) et advocatus provinciae, quod Germanico sermone dicit Landvogt, civitatem regnant, sed inter se clandestinum bellum civile de summa potestate gerunt. Proconsul in optimatum partibus numeratur, advocatus autem sibi tyrannidem sperat.

Lucius de Geer est miles proconsularis et in primis eius facinora narrantur.

In fabula etiam quaedam res futurae vel nondum inventae describuntur sicut "phonophorum", quod est machina telephono mobili similis. Fabula autem er rationem habet multarum rerum classicarum et mythologiae antiquae. Habet et rationem rerum paulo ante gestarum utpote tyrannidis nazistae.

Parsi Heliopoli sunt populus ex Asia immigratus et Iudaeis eo similes quo a populo seu "demo" advocato instigante et vexantur et necantur. Proconsul Parsos adiuvat, quoad est ex suo usu, et non omnes servare potest.

Olim Regens ut dicitur mundum regnavit et in pugna navali ad Syrthes gesta hostes Liga foederatos vicit. Tamen victor imperium mundi abdicavit et trans Hesperides in cosmum emigravit. Res in terra gestas observare continuat et hanc ob causam naves caeruleas e spatio cosmico in terram mittit.

Regente abito, imperium dilabitur in regna ut dicuntur diadochorum. Quod verbum spectat ad aetatis antiquae Regna Diadochorum. Ex illis regnis Heliopolis est unum, quod, ut supra dictum est, a proconsule et provinciae advocato sibi invicem bellum inferentibus regitur.

In initio fabulae, Lucius de Geer miles proconsulis a "Burgenlandia" et "Asturia" Heliopolim nave revertit. Jünger auctor saepenumero in fabulis nominibus locorum utitur quae nomina autem non vere ad illos locos spectant. Lucio mandatum erat inquirere quomodo in illis terris Burgenlandia et Asturia regnantes controversiam inter proconsulem et advocatum viderent. In nave etiam asseclae advocati sunt. Priusquam portum intrant vectores hominem mortuum ad maris litus vident quem advocati agentes in rebus necaverunt et nunc corpus monstrant ut terrorem vectoribus inferrent.

Liber[recensere | fontem recensere]

  • Jünger, Ernst. 1949. Heliopolis: Rückblick auf eine Stadt. Tubingae .