Coordinata: 41°54′03″N 12°28′43″E / 41.90083°N 12.47861°E / 41.90083; 12.47861

Obeliscus Solaris

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Obeliscus Solaris et Camera Deputatorum

Obeliscus Solaris sive Augusti, Italiane saepe Obelisco di Montecitorio, est monumentum Aegyptium e granito rubeo iussu regis Psammetichi II saeculo VI ineunte sculptum. Obeliscus per sex saecula Heliopoli stetit, unde Augusto principe anno fere 10 a.C.n. Romam advectus est una cum obelisco Flaminio. Augustus medio Solario suo erigi iussit (quod in Campo Martio parabat) ut locum gnomonis impleret; inscriptionem Latinam (CIL VI 702) addere curavit. Solario confecto obeliscus tempora dierum indicabat umbramque suam natali principis die, i.e. 23 Septembris, in Aram Pacis iaciebat.

Solario iamdudum diruto anno 1746, i. e. temporibus papae Benedicti XIV, hic lapis post palatium? Montiscitorium obrutus repertus[1] nec collocatus est. Hodie media platea Montiscitorii eminet, ubi tempore papae Pii VI anno 1792 restructus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. inscriptionem ibidem exstantem!

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Géza Alföldy, Der Obelisk auf dem Petersplatz in Rom. Ein historisches Monument der Antike, Universitatsverlag Winter, 1990
  • Stefano Del Lungo, "L'orologio di Augusto (Regio IX)" in Bollettino Telematico dell'Arte no. 35 (11 Iul. 2000)
  • Cesare D'Onofrio, Gli obelischi di Roma. Romae: Bulzoni, 1967
  • The Horologium of Augustus : debate and context, Journal of Roman Archaeology, 2014
  • "Obeliscus Augusti" in Samuel Ball Platner, A Topographical Dictionary of Ancient Rome (Londinii: Oxford University Press, 1929 ~ ~) (cum adnotationibus W. Thayer)
  • Armin Wirsching, Obelisken transportieren und aufrichten in Aegypten und in Rom. Norderstedt, 2007; 2a ed. 2010. ISBN 978-3-8334-8513-8
  • Franco Zagari, Piazza Montecitorio. Progetto di riqualificazione ambientale 1996-1998. Romae: Camera dei Deputati e Comune di Roma, 1998

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Romae Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!