Societas Gulielmi Budaei

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Volumina aliqua collectionis Budé
Editio seriei Latinae anni 1925

Societas Gulielmi Budaei (Association Guillaume Budé) est consociatio eruditorum praecipue Francicorum ad editiones bilingues scriptorum Graecorum et Romanorum divulgandas. Nomen habet a philologo saeculi XVI Gulielmo Budaeo.

Societas Gulielmi Budaei anno 1917 condita est a philologis Mauritio Croiset, Paulo Mazon, Ludovico Bodin, Alfredo Ernout. Series cuius titulus est Collection des universités de France anno 1920 incepta est apud societatem editoriam Les Belles Lettres.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!