Glis

E Vicipaedia
(Redirectum de Glis glis)
Jump to navigation Jump to search
Glis
Aetas fossilium: Pleistocene–recent
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Mammalia
Ordo: Rodentia
Familia: Gliridae
Subfamilia: Glirinae
Genus: Glis
Brisson, 1762
Species: G. glis
Binomen
Glis glis
(Linnaeus, 1766)
Habitationes Gliris gliris
Synonyma
  • Sciurus glis Linnaeus, 1766
  • Myoxus glis (Linnaeus, 1766)

Glis est genus rodentium familiae Gliridarum, cuius nunc exstat una sola species, Glis glis. Per magnam partem Europae occidentalis habitat.[2] Glis est animal muri simile, maius tamen, in arboribus degens, et totam fere hiemem hibernatione fruens somno simili; quo tempore cum aut nullo, aut exiguo certe cibo utetur, pinguescit tamen ut cum maxime.

Glis fuit olim in deliciis cenarum, adeo ut vivaria glirium habere mos fuerit, quae gliraria dicta; et saginandi causa in doliis, singulari ad id ratione factis, includerent.[3] Itaque legibus sumptuariis constitutis, glires quoque, ut glandia, conchylia et peregrinae aves, interdicti.[4]

Eorum condiendorum rationem docet Apicius:

Glires: isicio porcino, item pulpis ex omni membro glirium trito, cum pipere, nucleis, laser, liquamine farcies glires, et sutos in tegula positos mittes in furnum aut farsos in clibano coques.[5]


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Amori, G. et al. (2010). Glis glis. In: IUCN 2010. IUCN Red List of Threatened Species
  2. Formula:MSW3 Gliridae
  3. Marcus Terentius Varro, Res rusticae 3.12.2.
  4. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia8.223.
  5. Caelius Apicius, De re coquinaria 8.9.1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • Fossilworks • INPN France
Wikispecies-logo.svg Vide Glirem glirem apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Glirem glirem spectant.

P literature.svg Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis