Gerhardus Wolf

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Florentiae: inscriptio Gerhardo Wolf dicata

Gerhardus Wolf (natus die 12 Augusti 1896 Dresdae; Monaci mortuus die 23 Martii 1971), vir in legationibus obeundis versatus, per secundum bellum mundanum consul Germanicus Florentiae fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Gerhardus Wolf, qui septimus et postremus filius causidici erat, postquam anno 1915 testimonium matúritatis accepit, primo bello mundano miles interfuit. Deinde annis 1919 - 1924 Heidelbergae, Monachii Berolinique philosophiae, artis historiae et postea Genavae, Lutetiae Cantabrigiae litteris studuit et litterarum doctoris insigne consecutus est. Ab anno 1927, Gustavo Stresemann negotiis externis Germaniae ducente, inter legatos Germaniae operam dedit.

Wolf, per secundum bellum mundanum consul Germanicus in Florentia, cum, post diem 8 Septembris 1943, Germania Italiam occuparet hanc urbem, praeclarissima monumenta eius inter quos pontem Veterem (Italiane Ponte Vecchio) et multos viros publicos fascismi et Nazistarum adversarios e.g Bernardum Berenson a Nazistis protexit.

Anno 2006 Florentia, quae iam anno 1955 Wolf in civitatem ad honorem acceperat, Gerhardum Wolf inscriptione in medio ponte Vetere commemoravit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!