Anscharius Wilde

E Vicipaedia
Wikidata Anscharius Wilde
Res apud Vicidata repertae:
Anscharius Wilde: imago
Anscharius Wilde: imago
Anscharius Wilde: subscriptio
Anscharius Wilde: subscriptio
Nativitas: 16 Octobris 1854; Eblana
Obitus: 30 Novembris 1900; Lutetia
Patria: Britanniarum Regnum, Hibernia
Nomen nativum: Oscar Fingal O’Flahertie Wills Wilde

Familia

Genitores: William Wilde; Jane Wilde
Coniunx: Constance Lloyd
Proles: Vyvyan Holland, Cyril Holland

Memoria

Sepultura: Oscar Wilde's tomb
Anscharius Wilde Novi Eboraci anno 1882, pictus ab Napoleone Sarony (18211896)
illustratio pro opere praetitulato Salome; fecit Aubrey Beardsley

Anscharius Wilde (Anglice plene Oscar Fingal O'Flahertie Wills Wilde) fuit scriptor et poeta linguae Anglicae. Scripsit enim compluras fabulas, carmina, ludos scaenicos, et mythistoriam Anglice The Picture of Dorian Gray ('Imago Doriani Gray') inscriptam. Praeter autem auctorem ingeniosum eum etiam propugnatorem aesthetismi motus contra turpitudinem nobilitatis historia nobis tradidit. Etenim ipse Wilde sententiam de aesthetismo praebuit, id appellans "assertionem absolute modernae venustatis" nec minus vero vitam suam eo moderatus est.

De vita[recensere | fontem recensere]

Natus in Hibernia anno 1854, filius Gulielmi Wilde et Ioannae Francescae Elgee, Eblanae studuit in collegio Trinitatis, dein autem merito ad Oxoniae universitatem studia augendi causa missus est. Priusquam carmina aut fabulas scribere inciperet iam doctus Latini ac Graeci sermonis fuit, cum se nonnullis certaminibus confectis superbum versorem esse ostenderet. Etiamdum iuventutem agens per Americam ad orationes de venustate atque de gaudenter vivendo conficiendas itinera fecit, sibi apud fere omnem societatis partitionem famam praebens. De ludis scaenicis post annum 1880 scriptis, qui acti sunt in theatris Anglicis Americanisque, ei gloria pervenit, sed invidia una cum ea. Propter suum mollem modum vivendi atque mordaces sententias quas in turpes dissolutosque mores Anglicae nobilitatis dixerat, Wilde calumniose petitus ac insimulatus est. Anno 1895, post causam sceleris homophylophiliaci damnatus, in carcerem coniectus est, ubi asperum biennium manere debuit. Poena igitur exhausta, in Europa, praecipue in Italia et Francia, peregrinabatur. Obiit Lutetiae anno 1900, quadragesimum septimum annum agens.

Aphorismi[recensere | fontem recensere]

Wilde scripsit complures acutos aphorismos, eos libenter ferens de moribus, de arte, de vita, et de amore. Sententiarum istarum alteras in ludis scaenicis, alteras in fabulis invenimus. Hi quidam aphorismi quos scripsit:

  • "Omnes quaerunt quid sit secretum vitae: vero secretum vitae ars."
  • "Quod rarissimum in orbe vivere: permulti tantum exstant."
  • "Ingenio maxumo in vita, in operibus autem tantum studio usus sum."
  • "Est tyrannus qui corpus excruciat, qui animam, qui utrumque corpus animamque: primus princeps, secundus Papa, tertius autem populus appellatur."
  • "Experientia nomen quod homines erroribus suis dant."
  • "Religio quaedam finem habet ubi demonstretur eam veram esse. Scientia enim inventarium religionum mortuarum."

Opera[recensere | fontem recensere]

Carmina[recensere | fontem recensere]

Ludi scaenici[recensere | fontem recensere]

Cum anno primae praesentationis

Fabulae[recensere | fontem recensere]

Commentationes[recensere | fontem recensere]

  • Intentions (1891)
  • The Soul of Man under Socialism (1891 in diurno Pall Mall Gazette, 1904 edita)
  • De Profundis (1905)
  • The Rise of Historical Criticism (partim 1905; textus completus 1908)
  • The Letters of Oscar Wilde (1960; editio aucta 2000)

Opera suppositicia[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Anscharium Wilde spectant.