Disputatio:Garunna

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De forma nominis[fontem recensere]

Garumna est Garunna?

Garumna est Garumna. Sed, si habes fontem pro Garunna, adde! Andrew Dalby (disputatio) 21:19, 7 Maii 2007 (UTC)[reply]
You mean Gallos ab Aquitanis Garunna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit.? --Rolandus 21:21, 7 Maii 2007 (UTC)[reply]
Very strange. My printed text of the Caesar passage has Garumna; my CD-ROM text has Garunna. No indication whether there's variation in the manuscripts. Andrew Dalby (disputatio) 19:42, 11 Maii 2007 (UTC)[reply]
Garumna — fortasse praeter opinionem — non invenitur ante saeculum IX. Quod cum ita sit, et Garunna et Garonna vetustiores sunt appellationes, quippe quae iam in scriptis saeculi IV inveniantur. Quá formá usus Caesar hoc flumen commemorarit, nescimus, nam ipsius verba non habemus, sed manuscriptorum plus minus mille annos recentiorum, quorum vestustissimum (B, saec. IX) Garunnam praebet. Unde ista nominis mediaevalis (q.e. Garumna) scribendi consuetudo inter editores nata sit, nescio, sed mihi quidem veri similius est a Caesare Garunna scriptum esse quam Garumna. Adde quod etiam nomen Graecum Γαρούνας (apud Strabonem conservatum) μ litterá caret. Neander (disputatio) 13:45, 25 Martii 2012 (UTC)[reply]
Gratias tibi ago et (tardissime) ad "Garunna" moveo.
Sententiam primam rescripsi; quae sequuntur castigationem severam postulant.Andrew Dalby (disputatio) 19:32, 25 Martii 2012 (UTC)[reply]
Puto esse, cur separatim de nomine eiusque forma disseram. Initium cepi, at tempus defecit. ... Neander (disputatio) 00:01, 26 Martii 2012 (UTC)[reply]

De origine nominis[fontem recensere]

In hác symbolá de origine nominis haec dicuntur: "Origo nominis explicit e lingua Vasconica, in qua gar sonat "saxum" et Onni sonat "aqua". " Potestne aliquis fonte quodam horum vocabulorum, gar et onni, significationem confirmare? Ipse enim fontes nusquam inveni, sed cum Vasconice non calleam, fortasse nequivi me ad bonos fontes conferre. Quod inveni — gar 'flamma; ardor' / onni (non inveni) — nihil confirmare videntur. Neander (disputatio) 14:36, 25 Martii 2012 (UTC)[reply]

Legere oportet commentationem fr:Kʰar; ibi de verbo prae-Indoeuropaeo, significatione "saxum/lapis", multa reperis ... "Legere" dico; an "credere" oportet, haud scio. Andrew Dalby (disputatio) 17:20, 25 Martii 2012 (UTC)[reply]
Gratias pro hac annotatione ago! Haec symbola magná diligentiá confecta proposito suo ad quaerendum provocat, quomodo ea, quae hic dicta sunt, refutari possint. Equidem non video, quomodo possint, nam nomina hic comparantur sine methodo comparativa. Itaque ea, quae proponuntur, certe vim quandam heuristicam habere possunt, sed nimias video res arbitrarias et methodum anteboppianam. Sed his hic non est locus. Neander (disputatio) 14:39, 29 Martii 2012 (UTC)[reply]