Gaius Plautius P.f. Proculus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Plautius P.f. Proculus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus plebeius quarti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Gaius anno 358 a.C.n. consul creatus est, una cum Gaio Fabio N.f. Ambusto. Fabius in Tarquinios milites duxit, sed cladem accepit, 307 Romani capti et deis Tarquiniorum sacrificati sunt. Plautius Hernicis autem bellum intulit. Sed deinde iterum Galli Latium invaserunt, contra hos Gaius Sulpicius M.f. Peticus dictator missus est. Postquam diu cunctatus est et milites acriter pugnam postulaverunt, tandem certatum est et hostes victi sunt. Senatus itaque Sulpicio triumphum decrevit[1].

Anno 356 Plautius magister equitum dictatoris Gaii Marcii L.f. Rutili dictatoris nominatus est - primus e plebe. Eo duce Plautius militesque Romani impetum Etruscorum arcebant et eos vicerunt[2].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VII 12,9-15,8
  2. op.cit., VII 17


Antecessores:
Marcus Popillius M.f. Laenas et Gnaeus Manlius L.f. Capitolinus Imperiosus
Consul
358 a.C.n.
cum
Gaio Fabio N.f. Ambusto
Successores:
Gaius Marcius L.f. Rutilus et Gnaeus Manlius L.f. Capitolinus Imperiosus II