Gaius Fabius N.f. Ambustus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Fabius N.f. Ambustus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus quarti saeculi a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Numerius Fabius M.f. Ambustus, tribunus militum consulari potestate anni 406 a.C.n. erat. Forsitan consul anni 360 a.C.n. Marcus Fabius N.f. Ambustus frater Gai fuit. Filius Marci Quintus Fabius Maximus Rullianus quater consulatum adeptus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Gnaeus anno 358 a.C.n. ipse consul creatus est, una cum Gaio Plautio P.f. Proculo. Fabius in Tarquinios milites duxit, sed cladem accepit, 307 Romani capti et deis Tarquiniorum sacrificati sunt. Plautius Hernicis bellum intulit. Sed deinde iterum Galli Latium invaserunt, contra hos Gaius Sulpicius M.f. Peticus dictator missus est. Postquam diu cunctatus est et milites acriter pugnam postulaverunt, tandem certatum est et hostes victi sunt. Senatus itaque Sulpicio triumphum decrevit[1].


Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VII 12,9-15,8


Antecessores:
Marcus Popillius M.f. Laenas et Gnaeus Manlius L.f. Capitolinus Imperiosus
Consul
358 a.C.n.
cum
Gaio Plautio P.f. Proculo
Successores:
Gaius Marcius L.f. Rutilus et Gnaeus Manlius L.f. Capitolinus Imperiosus II