Gnaeus Manlius L.f. Capitolinus Imperiosus
Gnaeus Manlius L.f. A.n. Capitolinus Imperiosus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus patricius Romanus quarti saeculi a.C.n. fuit.
Cursus honorum[recensere | fontem recensere]
Anno 359 a.C.n. Manlius primum consul electus est, una cum Marco Popillio M.f. Laenate. Eo anno Tiburtini Romam petebant, sed faciliter prohibiti sunt[1]. Anno 357 a.C.n. aedilis Gaium Licinium Stolonem damnavit[2].
Anno 357 consul II creatus est. Tum Gaius Marcius L.f. Rutilus collega Manlii fuit. Cum hic contra Privernates certaret, Manlius bellum Faliscorum suscepit, sed nihil contra hostes effecit. Sed exercitum in castris apud Sutrium tributim adduxit, ut legem de vicesima eorum, qui manumitterentur, constituerunt. Cum senatores legem propter vectigal maius aerarii probarent, tribuni plebis id maxime vitupararent: "Nihil enim non per milites iuratos in consulis verba quamvis perniciosum in populo, si id liceret, ferri posse. Eodem anno Gaius Licinius Stolo a M. Popilio Laenate sua lege decem milibus aeris est damnatus, quod mille iugerum agri cum filio possideret emancupandoque filium fraudem legi fecisset[2].
Anno 351 Manlius censor elctus est, una cum Gaio Marcio Rutilo, qui et collega consulatus fuerat[3].
Anno 345 denique magister equitum dictatoris Lucii Furii M.f. Camilli erat. Qui contra Auruncos certaverunt[4].
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
Notae[recensere | fontem recensere]
Antecessores: Marcus Fabius N.f. Ambustus et Gaius Poetelius C.f. Libo Visolus |
Consul 359 a.C.n. cum Marco Popillio M.f. Laenate |
Successores: Gaius Fabius N.f. Ambustus et Gaius Plautius P.f. Proculus |
Antecessores: Gaius Fabius N.f. Ambustus et Gaius Plautius P.f. Proculus |
Consul 357 a.C.n. cum Gaio Marcio L.f. Rutilo |
Successores: Marcus Fabius N.f. Ambustus II et Marcus Popillius M.f. Laenas II |