Jump to content

Gaius Cassius Longinus (consul 96 a.C.n.)

E Vicipaedia
Wikidata Gaius Cassius Longinus (consul 96 a.C.n.)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2. saeculum a.C.n.; Roma antiqua
Obitus: 2. saeculum a.C.n.; unknown value
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Lucius Cassius Longinus Ravilla; unknown value
Familia: Cassii Longini

Gaius Cassius Longinus (natus saeculo 2 a.C.n.; mortuus post annum 87 a.C.n.) fuit senator consularis rei publicae Romanae.

Pater eius Lucius Cassius Longinus Ravilla anno 127 a.C.n. consul fuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Ipse anno 126 a.C.n. IIIvir monetalis fuit: denarium cum dea Libertate quadrigis vecta cudendum curavit et ex altera parte suffragiorum receptaculum pone Romae deae caput posuit[1]; illi typi ad legem tabellariam a patre suo Lucio Cassio Ravilla anno 137 a.C.n., tum cum tribunus plebis erat, latam spectant. Deinde frustra tribunatum appetivit. Anno 99 aut antea praeturam, annoque 96 una cum Gnaeo Domitio Ahenobarbo consulatum adeptus est.[2] Anno 89 a.C.n., proconsul Asiae provinciae factus est, et bello contra Mithridatem VI regem Ponti interfuit[3]. Anno 87 a.C.n. pro Gnaeo Pompeio Strabone aegroto, imperium (proconsulare) contra factionem Marianam suscipiebat.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  1. RRC 266/1: Imago apud CollecOnline.
  2. Marcus Tullius Cicero, Pro Cn. Plancio 21
  3. Appianus Alexandrinus, Bella Mithidatica 17


Antecessores:
Gnaeus Cornelius Lentulus et Publius Licinius Crassus
Consul
96 a.C.n.
cum
Gnaeo Domitio Ahenobarbo
Successores:
Lucius Licinius Crassus et Quintus Mucius Scaevola