Gnaeus Plancius

E Vicipaedia
Denarius a Gnaeo Plancio, suffragantibus triumviris, anno 55 a.C.n. signatus, cum aedilis curulis erat. Exemplar tritum.

Gnaeus Plancius (floruit 58-54 a.C.n.) fuit senator Romanus qui aedilitatem curulem anno 55 a.C.n. gessit. Anno sequenti a competitore in illis comitiis repulso, Iuventio Laterensi, lege Licinia de sodaliciis[1] postulatus a Cicerone defendebatur qui tum orationem adhuc exstantem Pro Cn. Plancio habuit. Beneficium ita referebat Arpinas orator quod Plancius eum exsulantem anno 58 a.C.n. Thessalonicae hospitio auxilioque sustentarat.

De gente[recensere | fontem recensere]

Familia plebeia equestris ordinis e praefectura Atina (tribu Terentina) circa 90 a.C.n. natus Gnaeus Plancius maiores illustres non habebat sed pater unus e praecipuis publicanis illius temporis erat[2] ; qui remissionem provinciae Asiae vectigalium diu frustra flagitavit ac denique per triumviros Caesare consule (59 a.C.n.) obtinuit[3]. Ita Gnaeus Plancius filius homo novus erat a triumviro Marco Licinio Crasso, qui equestris ordinis et publicanorum tunc temporis patronus habebatur, ut videtur, sustentatus. Nonne pater eius sub patre triumviri Publio Licinio Crasso tum proconsule in Hispania Ulteriore circa 95 a.C.n. militaverat[4] ? Ita Licinii Crassi in ordine senatorio velut patroni Planciorum erant, quae fortasse causa fuit cur mortuo apud Parthos patrono Crasso Gnaeus Plancius praeturam consulatumque numquam adeptus sit.

Nomen gentilitium ex adiectivo "plancus" ductus videtur (qui pedes planos habet) : nam multa nomina et cognomina ad vitia corporis spectabant. Plancus cognomen in nonnullis gentibus erat (e.g. Lucius Munatius Plancus)

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

  • 69 a.C.n. Prima militia in Africa cum Aulo Torquato.
  • 68 a.C.n. sub proconsule Quinto Metello in Creta militabat[5].
  • 62 a.C.n. Tribunus militum in Macedonia cum proconsule Gaio Antonio Hybrida.
  • 58 a.C.n. Quaestor in Macedonia Ciceronem exsulem Thessalonicae tuebatur et omni modo sustentabat, conivente, ut videtur, pro praetore Lucio Apuleio Saturnino qui et ipse e praefectura Atina oriundus erat[6]. Hospitio suo quoque a mense Maio usque ad mensem Novembrem oratorem dignabatur[7].
  • 56 a.C.n. Tribunus plebis nihil memoria dignum effecit[8]. Eius lenitatem velut excusare videtur Cicero dum seditiosos tribunos memorat qui tum rempublicam lacerabant[9].
  • 55 a.C.n. Aedilis curulis cum Aulo Plautio denarium[10] signavit ex senatusconsulto. Mense Martio tantum renuntiatus est quia ob seditiones comitia anno 56 a.C.n. haberi non potuerant. Anno 55 post breve interregnum Pompeius et Crassus consules creati sunt ac deinde comitiis praetoriiis et aediliciis candidatos suos imponere studebant, non sine contradictione. Bis enim aedilitia comitia repetita sunt quia ob rixas et caedem (ita ut toga Pompei qui comitiis praesidebat sanguine respersa sit ![11]) Plancius primum ne renuntiaretur impeditus erat.
  • 54 a.C.n. A victo competitore Marco Iuventio Laterensi de sodaliciis accusatus ab Hortensio et Cicerone feliciter defensus est.
  • 49 a.C.n. In bello civili Pompeii partes secutus esse videtur.
  • 46 a.C.n. Corcyrae veniam Caesaris adhuc expectabat[12]. Nihil de eo postea accepimus.

De denario[recensere | fontem recensere]

Denarius a Gaio Antonio 43 a.C.n. signatus tum cum proconsul Macedoniae erat : Caput muliebre causiam gerens (Dianae Plancianae ?) C.ANTONIVS M.F. PROCOS / Duo simpula et securis PONTIFEX.

In denario ex una parte expressum est caput muliebre (?) causiam Macedonicam gerens quam vulgo numismatistae Dianam Plancianam esse interpretantur, cui templum Romae inter Quirinalem et Viminalem dedicatum erat[13], ut ex inscriptionibus ibi repertis liquet. Titulus erat : CN.PLANCIVS AED.CVR.S.C. Idem caput postea in alio denario[14] invenitur quem Gaius Antonius anno 44/43 a.C.n., cum proconsul Macedoniae esset, percussit ubi fortasse pro allegoria quadam provinciae stat. Ipse Plancius fortasse alludebat ad munera quae in Macedonia absolvit.

Ex altera parte stant pharetra, arcus, capra Cretensis quae omnia ad Dianam et venationem spectant. Sine titulo.

Litterae SC saepe in denariis ab aedilibus signatis occurrunt (vide exempli gratia denarium aedilium Publii Plautii Hypsaei et Marci Aemilii Scauri 58 a.C.n.) : illi magistratus magnas summas de suo consumere solebant ad ludos muneraque magnifica edenda quibus benevolentiam plebis captarent. Potuit fieri ut per senatus consultum officina monetaria in Capitolio uti eis licuerit, siquidem metallum suis expensis praestitissent. Ita enim et nominis sui et maiorum suorum memoriam vivaciorem apud populum efficere poterant quo aliquatenus ingentes munificentiae sumptus pensabant.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Claudius Nicolet, L'ordre équestre à l'époque républicaine (312-43 av. J.-C.). Tome 2, Prosopographie des chevaliers romains, de Boccard, 1974 : 981-983.
  • L.R. Taylor, "Magistrates of 55 B.C. in Cicero's pro Plancio and Catullus 52" in Studi in onore di Enrica Malcovati, Paviae, 1964 : 12-28

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pro Plancio 36, 47 et argumentum scholiastae Bobbiensis.
  2. Pro Plancio 24 : pater ... princeps iam diu publicanorum, et 32 : maximarum societatum auctor, plurimarum magister...
  3. Pro Plancio 23, 32-35.
  4. Pro Plancio 32 : ipse in legionibus P. Crassi imperatoris inter ornatissimos homines, equites Romanos, summo splendore fuerit...
  5. Pro Plancio 27
  6. Pro Plancio 19.
  7. Ad Att. III.8 et 22. Ad fam. XIV,1. Pro Plancio 1-4 et 98-99. Post red. 35 : omnibus provincialibus ornamentis commodisque depositis totam suam quaesturam in me sustentando et conservando collocavit
  8. Pro Plancio 28
  9. Pro Plancio 28.
  10. E. Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Plancia 1. Crawford, Roman Republican Coinage, 432/1. Nummus in Museo Britannico[nexus deficit]
  11. Plutarchus, Pompeius 53. Dio Cassius XXXIX.32. Valerius Maximus IV.6.4 Pro Plancio 49.
  12. Ad fam. IV.14.4
  13. New topographical dictionary of ancient Rome. Silvio Panciera, "Ancora tra epigrafia e topografia IV : Chi costruì il tempio di Diana Planciana?", Publications de l'École Française de Rome, 1987(98) : 80-84 C.P. Jones, "The Plancii of Perge and Diana Planciana" Harvard Studies in Classical Philology 80(1976) : 231-237
  14. Ernest Babelon, Descriprion historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Antonia n°148 = Crawford 484/1[nexus deficit]