Fridericus Hermannus Henricus Kortlandt

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fridericus Hermannus Henricus Kortlandt.

Fridericus Hermannus Henricus Kortlandt (Batavice Frederik Herman Henri ("Frits") Kortlandt, natus Traiecti ad Rhenum 19 Iunii 1946) est professor linguisticae descriptivae et comparativae in Academia Lugduno-Batava in Nederlandia. De linguis Balticis et Slavicis, linguis Indoeuropaeis ad summum, et lingua Protoindoeuropaea scribit, ac commentarios de linguis in aliis familiis edidit. Vias praeterea ad familias linguarum in supergregibus sicut linguae Indo-Uralicae adiungendas investigavit.

Ille cum Georgio van Driem et nonnullis aliis, est suasor scholae Lugduno-Batavae linguisticarum, quae linguam per memas vel parasitos benignos describit.

Kortlandt gradus academicos ab Universitate Amstelodamensis concessos tenet:

Kortlandt est socius Regalis Artium et Scientiarum Academiae Nederlandicae ex 1986[1] et Praemio Spinozano laureatus. Anno 2007, fabulam Schleicheranam in coniecturalem linguam Protoindoeuropaeanam redintegratam convertit, quae ab aliis translationibus prioribus penitus differt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Frits Kortlandt," www.knaw.nl (Regalis Artium et Scientiarum Academia Nederlandica).

Nexus externo[recensere | fontem recensere]