Georgius van Driem

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Georgius van Driem.

Georgius ("Sjors") van Driem (natus 1957) est linguista in Universitate Bernensi,[1] ubi cathedram linguisticae historicae tenet, atque Institutum Linguisticae dirigit.[2]

Cursus vitae[recensere | fontem recensere]

Georgius van Driem investigationes campestres fecit in Himalaia ex 1983. Regalis Respublica Bhutanensis eum mandavit ut grammatica Dzongkha linguae publicae componeret, romanizationem phonologicam huius linguae Dzongkham Romanam appellaturam designaret, et inspectionem linguisticarum regni civitatum componeret. Ipse et Karma Tshering, dicens indigena Dzongkha, enchiridion grave de Dzongkha una scripserunt. Georgius van Driem praeterea grammaticas linguarum Limbu et Dumi, linguarum Kiranti in usu in Nepalia orientali, et Bumthang, linguae Bhutaniae mediae, composuit. Librum Languages of the Himalayas scripsit, manuale ethnolinguisticum maioris regionis Himalaianae binis voluminibus editum.[3] Sub aegide instituti Linguae et Genorum Maioris Regionis Himalaianae, cum Republica Nepalensi et Regali Republica Bhutanensi administrati, DNA ex multis indigenis Himalaiae collegit.

Cursus eruditionis[4][recensere | fontem recensere]

  • Leiden University, 1983–1987 (PhD, A Grammar of Limbu)
  • Leiden University, 1981–1983 (AM, Slavica; AB Anglica; AM linguistica generalis)
  • Leiden University Nederlandiae, 1979–1981 (AB, Slavica)
  • University of Virginia, Charlottesville, 1975–1979 (AB, biologia)
  • Katholieke Universiteit Nijmegen, 1978–1979
  • Watling Island Marine Biological Station in insula Sancti Salvatoris in Insulis Bahamensibus, 1977
  • Duke University, Dunelmi Carolinae Septentrionalis, 1976

Studia[recensere | fontem recensere]

Georgius van Driem Proposita Strategica in Subcontinente Bernae nunc administrat,[5] programma investigationis quod linguas periclitatas et male in tabulas scriptas ex Asia Meridiana describere et explicare conatur. Quod programma investigationis reapse est diversificatio Propositi Linguarum Himalaiarum, quod van Driem in Academia Lugduno-Batava administrabat, ubi cathedram linguisticae descriptivae usque ad 2009 tenebat. Ipse et manus investigationis plus quam duodecim linguas periclitatas in maiore regione Himalaiana in tabulas rettulerunt, grammaticas analyticas et lexica patefacientes, textusque vernaculares morphologice explicatos edentes.

Suae investigationes interdisciplinariae cum geneticistis progressum in ethnolinguistica Asiaae praehistoria redintegrata inspiravit. Secundum palaeontologiam linguisticam, phylogeographiam ethnolinguisticam, geneticam oryzae, et Holocaena specierum animalium distributionem, antiquos populos Hmong-Mien et Austroasiatics agnoscit primos domatores oryzae Asianae, et rationem edidit de patriis et dispersione praehistorica phylorum linguisticorum Hmong-Mien, Austroasiaticorum, et Sinotibetanorum. Suum opus linguisticum historicum de phylogenia linguistica pro coniectura Sino-Tibetana subsidio carente Tibeto-Burmanum vetustius substituit, exemplar pro quo Trans-Himalaianum, medium nomen geographicum, anno 2004 proposuit. Evolvit Darwinianam linguae rationem symbiosismus appellatus, auctorque est philosophiae Symbiomismi.

Symbiosismus[recensere | fontem recensere]

Symbiosismus est philosophia van Driemiana de mente et loco hominis in natura, ratio linguistica quae agnoscit linguam formam vitae memeticam cerebrum humanum incolentem; quemque hominem esse unicam coniunctionum symbioticarum copiam, in qua symbionta constituentes necessarie per rerum naturam inter se differunt; nostra corpora hominida animae humanae hospes praebere, quo anima definitur omnis cognitio quae per linguam recte aut indirecte conciliatur; hominem esse symbioma, symbioticam corporis et animae unionem; quaestionem nostrae identitatis humanae esse similem identitatis organismalis lichenum, plantarum viridium, et omnium eukariotorum; innumerabiles tales formas vitae multiplices ortas esse per evolutionem ut symbioma; homo tam sua corpora humana quam lingua quae in suo cerebro habitat et multum suae cogitationis conciliat; valetudinem esse statum quo ambo symbionta constituentia sana sunt, et in eius generis aequilibrio felice et salutari manent.

Symbiomismus religionem discernet morbum linguae, religionem oppositam per se exercitationem futilem esse agnoscitur, et exemplar analyticum praebet ad Darwinianam intellegendam machinationem qua entitates culturae, ambo pathologicae et benignae, propagantur. Symbiomismus scientificam culturae rationem praebet ad identitatem humanam intellegendam, sanitatem mentalem singulorum et civitatum investigandam, et administrationem culturae informandam. Religiones, sectae, ideologiae, motus, et mythi modis benevolis ad singulorum valetudinem amplificandam et bonum commune promovendum duci possunt, ut legum latores, administratores, institutiones eruditionis, agenturae intellegentiae, et alii curatores memetici qui intra compagem symbionisticam operantur minime intervenientes maneant, et a singulorum libertate cogitationis et expressionis minuta abstineant.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • van Driem, George. 2003. The Language Organism: The Leiden theory of language evolution. In Proceedings of the XVIIth International Congress of Linguists, Prague, July 24–29, 2003, ed. Jiří Mírovský, Anna Kotěšovcová, et Eva Hajičová. Pragae: Matematicko-fyzikální fakulty Univerzity Karlovy.
  • van Driem, George. 2003. Tibeto-Burman Phylogeny and Prehistory: Languages, Material Culture and Genes. In Examining the Farming/Language Dispersal Hypothesis, ed. Peter Bellwood et Colin Renfrew, capitulum 19. Cantabrigiae: McDonald Institute for Archaeological Research.
  • van Driem, George. 2004. Language as organism: A brief introduction to the Leiden theory of language evolution. In Studies on Sino-Tibetan Languages: Papers in Honor of Professor Hwang-cherng Gong on his Seventieth Birthday, ed. Ying-Chin Lin, Fang-Min Hsu, Chun-Chih Lee, Jackson T.-S. Sun, Hsiu-Fang Yang, et Dah-Ah Ho, 1–9. Language and Linguistics Monograph, Series W-4. Taipeii: Institute of Linguistics, Academia Sinica.
  • van Driem, George. 2007. Austroasiatic phylogeny and the Austroasiatic homeland in light of recent population genetic studies. Mon–Khmer Studies 37:1–14.
  • van Driem, George. 2007. The diversity of the Tibeto-Burman language family and the linguistic ancestry of Chinese. Bulletin of Chinese Linguistics 1(2):211-270.
  • van Driem, George. 2008. The origin of language: Symbiosism and Symbiomism. In Hot Pursuit of Language in Prehistory, ed. John D. Bengtson, 381–400. Amstelodami: John Benjamins.
  • van Driem, George. 2011. The ethnolinguistic identity of the domesticators of Asian rice. Comptes Rendus Palevol. DOI 10.1016/j.crpv.2011.07.004.
  • van Driem, George. 2011. Tibeto-Burman subgroups and historical grammar. Himalayan Linguistics 10(1):31-39.
  • van Driem, George. 2012. Glimpses of the Ethnolinguistic Prehistory of Northeastern India. In Origins and migrations in the extended eastern Himalayas, ed. Toni Huber et Stuart Blackburn. Lugduni Batavorum et Bostoniae: Brill. ISBN 978-90-04-22691-3, ISBN 978-90-04-22836-8.
  • van Driem, George. 2014. Trans-Himalayan. In Trans-Himalayan linguistics: historical and descriptive linguistics of the Himalayan area, ed. Thomas Owen-Smith et Nathan W. Hill. Berolini et Bostoniae: De Gruyter Mouton. ISBN 978-3-11-031074-0, ISBN 3-11-031074-0.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]