Schola Lugduno-Batava

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Georgius van Driem, anno 58 aetatis suae.

Schola Lugduno-Batava est schola cogitationis linguisticae quae linguas exemplaria memarum vel parasitorum neurologicorum benignorum habet,[1] et instrumentis mathematicis per analogiam cum evolutione biologica mutuatis severe uti conatur ad originem et divulgationem linguae generatim, et potissimum certarum linguarum formandam. In Academia Lugduno-Batava Lugduni Batavorum fundatur, et sui suasores principales sunt Georgius van Driem, Fridericus Kortlandt, et Hieronymus Wiedenhof. Multi ex suis sociis in Proposito Linguarum Himalayanarum cooptantur.

Schola Lugduno-Batava non confundenda est cum Centro Linguisticae Academiae Lugduno-Batavae, linguistico investigationis instituto in eadem universitate fundato.[2] Rationem anthropologicam scholae anthropologiae structuralis Francicae Claudii Lévi-Strauss similis est.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]