Franciscus de Quevedo Villegas

E Vicipaedia
Wikidata Franciscus de Quevedo Villegas
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus de Quevedo Villegas: imago
Franciscus de Quevedo Villegas: imago
Franciscus de Quevedo Villegas: subscriptio
Franciscus de Quevedo Villegas: subscriptio
Nativitas: 14 Septembris 1584; Matritum
Obitus: 8 Septembris 1645; Villanueva de los Infantes
Patria: Hispania

Familia

Genitores: ; María Gómez de Santibáñez
Coniunx: Esperanza de Aragón

Franciscus de Quevedo Villegas[1] (Hispanice et plene Francisco Gómez de Quevedo y Santibáñez Villegas; natus Matriti die 14 Septembris 1580; mortuus Villae Novae Infantium(es) in vico die 8 Septembris 1645) fuit scriptor Hispanicus Saeculi Aurei, qui conceptismum coluit. Fuit etiam Eques Sancti Iacobi.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ex nobili familia (pater eius locum secretarii Annae Austriae reginae, matri iam reginae in servitio tenuit, postea Isabellae infantis aula adiuncta est), prima studia cum Societas Iesu classicis continuavit. qui in Universitate Complutensi et Valdoleti theologiae studuit. Non formosus et myopia gravissime afflictus, amicus Petri Téllez-Girón(es), tertii ducis Osunae, eum primum Panormum, deinde Neapolim persecutus est, et, ubi dux constitutus est ibi prorex, secretariatus a rebus oeconomicis datus est.

Quevedo cooptatus est in Accademiam degli Oziosi, ante quadriennium a prorege urbis conditae, comite Lemo, et amicus factus est poetae neo-Latine Iulii Caesaris Stellae (1564-1624), Giannettino? Cardinalis Doria, Philippi Paruta, Martini Lafarina, Herculis Branciforte, et Mariani Valguarnera, humanitatis et amicissimi Urbani Papae VIII, qui, suadente Quevedo, odas Anacreonis e Graeco in Italianum convertit.[2]

Anno 1634, in Hispaniam reversus, uxorem duxit viduam Esperanza de Mendoza, a qua tamen paulo post separavit. Tametsi specimen cupiebat amorem, mulieres despexit ac revera diuturnam habuit necessitudinem. Magnas legationes diplomaticas gessit, praesertim Reipublicae Venetae (quod in coniuratione contra hos accusatus est). Fuit tunc secretarius regis in aula, sed varias persecutiones politicas passus est: primum ob varias fortunas patroni sui, deinde ob monumentum regi ei tribuendum. In carcere quadriennio ab 1639 fuit, et duobus annis post libertatem recuperatam decessit.

Praeter egregiam humanitatem eruditionem, Quevedo perfecte sciebat Italianam, Francogallicam, nostram linguam, Graecam, Arabicam, et Hebraicam. Cum in suspicionem veniret coniurationis contra Venetos, mendicus dissimulatus effugere sine suo accentu perfecto cognoscitur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Biblioteca Hispana nova sive Hispanorum scriptorum qui ab anno MD ad MDCLXXXIV Floruere Notitia Matriti, 1778.
  2. Pablo Antonio de Tarsia, Vida de don Francisco de Quevedo Villegas (Joaquín Ibarra:1792), 74.