Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Michael de Cervantes Saavedra

E Vicipaedia
(Redirectum de Michael de Cervantes)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Michael de Cervantes Saavedra
Res apud Vicidata repertae:
Michael de Cervantes Saavedra: imago
Michael de Cervantes Saavedra: subscriptio
Nativitas: 29 Septembris 1547; Complutum
Obitus: 22 Aprilis 1616; Matritum
Patria: Hispania
Nomen nativum: Miguel de Cervantes

Officium

Munus: mythistoricus, scriptor scaenicus, poëta, Auctor textus musici, Miles, auctor, scriptor

Consociatio

Familia

Genitores: Rodrigo de Cervantes; Leonor de Cortinas
Coniunx: Catalina de Salazar y Palacios
Proles: Isabel de Saavedra

Memoria

Sepultura: convent of the Barefoot Trinitarians
Monumentum Madritense

Michael de Cervantes Saavedra[1] (Hispanice Miguel de Cervantes Saavedra; natus Compluti die 29 Septembris 1547; obiit Matriti die 23 Aprilis 1616) omnino habetur optimus Hispanorum scriptorum, cuius magnum opus est Dominus Quixotus a Manica. Obiit eadem die, sed disparibus calendariis, Gulielmo Shakesperio.

Vita[recensere | fontem recensere]

Hispaniae scriptor maximus totam vitam inopia calamitatibusque tactus esse videtur. Militans in Proelio Lepanthino manum sinistram perdidit, antequam Algeriensium captivus septem annos in servitute esset. Eo tempore dolosus et callidus cum aliis saepius perfugere conatus est. Dominus eius audaciam admirans servo pepercit.

In patriam reversus musis se omnino dedicavit. Mox elegiis, sonetis, romanciis lyricis-epicis et pastorali mythistoria auctor conspicuus factus est. Anno 1584 fabulam Milesiam alteram edidit sub titulo Galatea et dramata triginta cito insequentia, quibus valor litterarius autem sat mediocris erat. Anno 1605 pars prima operis magni Domini Quixoti vulgats est, qui labor famam eius auxit. Intervallo ante alterius tomi editionem auctor ignotus quidam fabellam continuavit quod Cervantes valde indignatus est. Anno 1615 demum versio propria continuata prelo mandata est. Mense Aprili 1616 iam animam efflavit.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Opus Domini Quixoti in permultas linguas conversum ab omnibus classibus socialibus legitur et diligitur. Ibi sal rusticanus agrestisque cum intellectualitate admirabili elegantissime miscetur. Satura haec primo contra ordinem equestrem, quem multi compatriotae plus minusve digni modo anachronistico imitabantur, necnon contra poetas fortitudinem equitum veterum ridicule canentes. Item agitur autem de opere psychologico, quo empathia erga homines maxime varios et eorum inclinationes et debilitates (amabiles) exprimitur. Talis misericordia videlicet in omnibus nationibus sentitur atque intelligitur. Conversiones in linguam Theodiscam fecerunt Tieck, Soltau et Henricus Heine.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Anton Dieterich: Miguel de Cervantes. (= Rowohlts Monographien; 324). Rowohlt, Reinbek 1984, ISBN 3-499-50324-7
  • Christoph Strosetzki: Miguel de Cervantes. Epoche – Werk – Wirkung. C.H. Beck, 1991 ISBN 3-406-35077-1
  • Uwe Neumahr: Miguel de Cervantes. Ein wildes Leben. Biographie. Monaci : C.H. Beck, 2015
  • Jean Canavaggio: Cervantes, entre vida y creación, Alcalá de Henares, Centro de Estudios Cervantinos 2000
  • Manuel Fernández Álvarez: Cervantes visto por un historiador, Espasa-Calpe 2005, ISBN 978-8467018646
  • Daniel Eisenberg: La interpretación cervantina del Quijote, Compañía Literaria, 1995, ISBN 8482130234
  • Martín de Riquer: Para leer a Cervantes, Barcinone, Acantilado 2010, ISBN 978-84-92649-54-9
  • Emilio Sola: Cervantes libertario, Fundación Anselmo Lorenzo, 2016.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem de Cervantes spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica