Latinitas nondum censa

Gubernium Archangelopolitanum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gubernium Archangelopolitanum
Res apud Vicidata repertae:
Gubernium Archangelopolitanum: insigne
governorate
Civitas: Imperium Russicum
Locus: 64°32′0″N 40°32′0″E
Nomen officiale: Архангельская губерния

Fines

Forma

Area: 842 531 chiliometrum quadratum
Caput: Archangelopolis

Gubernium Archangelopolitanum[1] (Russice initio Архангелогородская губерния, tr. Archangelogorodskaja gubernija, dein Архангельская губерния, tr. Archangel'skaja gubernija) fuit pars administrativa prisca Russiae, in septentrione Russiae Europaeae sita, metropolim habens Archangelopolim.

Historia[recensere | fontem recensere]

Gubernium Archangelopolitanum sive Archangelogrodiense[2] (Архангелогородская губерния) extremo anno 1708 tzare Petro I inter octo gubernia Russica prima creatum est. Ab anno 1719 usque ad annum 1775 hoc gubernium in provincias quattuor (Archangelopolitanam sive Archangelogrodiensem, Galicensem, Ustiugensem, Vologdensem) dividebatur. Gubernium ipsud anno 1780 autem abolitum est, terris eius ad subdivisionem novam Imperii Russici, sedem administrativam Vologdae habentem, inclusis.

Anno 1796 gubernium novum Archangelopolitanum sive Archangelscense[3] (Архангельская губерния), territorium multo minus quam gubernium priscum occupans, in Imperio Russico formatum est, postquam ad annum 1929 exsistebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gubernium Archangelopolitanum spectant.