Iugum Timanicum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iugum Timanicum colore atriore in tabula Europae significatum

Iugum Timanicum[1] (Russice Тиманский кряж) est iugum montium haud altiorum in parte septentrionali Russiae Europaeae (in districtu autonomo Nenetico et in re publica Komiensi). Longitudo iugi circa 950 chm est; systematum fluviorum Petschorae et Duinae Borealis divortium est. Mons altissimus est Četlasskij Kamen' (Lapis Tschetlassicus) altitudinis 471 m. Pars iugi septentrionalis tundra et silvitundra occupata est, pars meridionalis planities elata est, taiga obsita. Wytschegda et Czilma et Mesen flumina in iugo Timanico (Mesen in Lapide ipso Tschetlassico) et Indiga in paludibus sub iugo sitis incipiunt.

Alexander Fomin anno 1797 primus iugum Timanicum descripsit, Alexander Keyserling et Paulus Krusenstern anno 1847 tabulam primam composuerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 64°36′0″N 50°24′0″E, 65°0′0″N 51°0′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica