Formula:PaginaMensis/Septembris 2022

E Vicipaedia
Aristarchus Samothracenus - Particula picturae Apotheosis Homeri ab Ioanne Augusto Dominico Ingres anno 1827 factae

Philologia est interpretatio litterarum et studium orationis contextae. Qui philologiae operam dat, philologus dicitur. Philologi est orationis vel eorum, ex quibus oratio contexta est, verborum sensum et significationem explicare et interpretari. Oratio contexta hodie textus dicitur. Textus, quibus philologi student, plerumque formam scriptam habent.

Quae supra dicta sunt definitionem recentiorem philologiae referunt. Constat philologiam compositam esse ex verbis q.s. philos (φίλος) 'amicus' et logos (λόγος), quod complures sensus et significationes habet. Itaque logos, cum etymologice a radice Indoeuropaea leg- 'legere, colligere; (col)loqui' deductum sit, initio 'sermonem' et 'dissertationem' significavit. Quae significatio apud Platonem viget, qui in Legibus (641e) Athenas "urbem philologam et polylogam" ('sermones amantem et multiloquam') describit; et Socratem in Phaedro (236e) facit se "virum philologum" ('sermones amantem') agnoscentem. Sed constat sermonem illum saepissime 'argumentationem' sive 'disputationem' esse; itaque Socrates in Platonis Theaeteto (161a) Theodorum, collocutorem suum, "philologum" (= argumentandi studiosum) appellat, quippe qui Socratem saccum argumentis plenum habeat.Theaet. 161a φιλόλογός γ᾽ εἶ ἀτεχνῶς καὶ χρηστός, ὦ Θεόδωρε, ὅτι με οἴει λόγων τινὰ εἶναι θύλακον ('sane argumentandi studiosissimus es ac vir frugi, o Theodore, qui me putes saccum quendam argumentorum esse')....